Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/195

E Wikisource
Haec pagina emendata est
189
cronica - liber de prelato

historia habetur Numeri XVI, quando Aaron stetit inter mortuos et viventes et pro populo deprecatus est, et plaga cessavit. Talia potest prelatus, qui amicitiam habet cum Deo, pro subditis impetrare. Sin aliter, adimpletur quod Gregorius dicit: In gravibus peccatis positus, dum suis premitur, aliena non diluit. Cunctis liquet quia, si is qui displicet ad intercedendum mittitur, irati animus ad deteriora provocatur. Item in Ecclesiastico Aaron multipliciter commendatur, Eccli. XLV. Tu vide ibi, si vis. De Symone quoque Onie filio in Ecclesiastico sic habetur L: Symon Onie filius, sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum et in diebus suis corroboravit templum. Templi etiam altitudo ab ipso fundata est, duplex edificatio et excelsi parietis templi et cet. Quasi stella matutina în medio nebule, et quasi luna plena in diebus suis lucet, et quasi sol refulgens, sic ille refulsit in templo Dei. Et quasi arcus refulgens inter nebulas glorie, et quasi flos rosarum in diebus vernis, et quasi lilia que sunt in transitu aque, et quasi thus redolens in diebus estatis, quasi ignis effulgens et thus ardens in igne. Quasi vas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso. Quasi oliva pullulans et cypressus in altitudinem se extollens.


De quibusdam viris morigeratis, qui in novo Testamento fuerunt.


  In populo autem Christiano fuit maxima multitudo virorum nominatorum, qui tam vita quam scientia et morum honestate et gravitate fulserunt, et qui in diebus suis habentur in laudibus. De quibus tantummodo causa brevitatis sufficit nobis specificare de tribus, scilicet de sancto Silvestro et de sancto Nicholao et de sancto Thoma Cantuariensi archiepiscopo. Silvester a matre re et nomine Iusta genitus et a Cyrino presbitero eruditus hospitalitatem summopere exercebat. Hic omnium orphanorum, viduarum et pauperum matriculam scriptam habebat et omnibus necessaria providebat. Tandem beatus Silvester morti apropinquans clerum de tribus ammonuit, scilicet ut inter se caritatem haberent, Ecclesias suas diligentius gubernarent et gregem a luporum morsibus custodirent. Post