Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/27

E Wikisource
Haec pagina emendata est
21
cronica

serunt. Iudicet Ecclesia et secutura posteritas, si, que sanguine ceterorum et yemalibus fuerant parta laboribus, decuerit culmen regalis honoris ad suas manus omnino devolvere, quas non erubescebant vix tribus mensibus insudasse. Non enim sibi victoriam, sed Domino ascribere debuerunt. Sed et cum sibi ascribere presumpsissent, reminisci debuerant aliorum, quorum ossa campus sanctus incinerat, vel presens vita libera tolerabat. Nam archiepiscopus Ravennas, langravius Toringie, Fridericus dux Suevorum et multi de imperio comites et barones in Domino mortui fuerunt, sed et universitatis defunctorum numerus, peste, fame, gladio pereuntium, est incertus; haud tantum dubium est quod in obsidione ferme preter principes ducenta milia de hoc seculo migraverunt. Ad hec rex Francie conabatur marchionem in regem promovere, rex Anglie Guidonem restituere. Demum interposita pactione Tyrus, Sydon et Baruth marchioni cum medietate Ascalonis et Ioppe iure successorio provenerunt, preterea medietas Achonis et totius regni acquisiti et acquirendi; alia Guidonis. Sic tamen, quod neuter in vita alterius dyademate uteretur. Post hec rex Francie, asoldatis pro se quingentis militibus, et armis, que sibi obvenerant, Tempio et Hospitali et marchioni distributis, repatriavit cum obprobrio tam inmenso, ubique sibi in faciem acclamato: ‛Vah, qui fugis et terram Domini derelinquis!’. Rex autem Anglie, cum pecunia promissa non solveretur, captivos omnes contra fas et licitum interfecit — qui debuerant potius servari et in servitutem redigi — preter Monostobium et Caracosam et quosdam alios milites, quos pro pecunia relaxavit. Verumtamen Saladinus Christianis captivis malum pro malo non reddidit, Rex Anglie exinde terra marique recuperat Caypham et Cesaream. Et cum accesisset Azotum, Iacobus de Avena occiditur. Deinde Ioppem proficiscentes, in Rama, Lydda, Turonemilitum et Bethenubilo yemantes, Ascalonem accedunt. Et videntes muros diruptos fleverunt super illam, muros et turres in brevi reedificantes. Interim inter regem Anglie et ducem Burgundie ceterosque barones Francie discordia vehemens orta est, eo quod vilipendit eos. Redeunt ergo Tyrum, progredientes