Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/48

E Wikisource
Haec pagina emendata est
42
salimbene de adam

dentes filiorum obstupescunt. Et iterum Iere. in Trenis ultimo: Patres nostri peccaverunt et non sunt, et nos iniquitates eorum portavimus. Ideo verificatum videtur in Friderico verbum abbatis Ioachym, quod dixit Henrico imperatori, patri eius, querenti de filio suo, cum adhuc esset puer, qualis esset futurus, respondit: ‛Perversus puer tuus, nequam filius, et heres tuus, o princeps. Ha Deus! turbabit terram et sanctos altissimi conteret’. Ideo convenit Friderico quo de Assur sive de Senacherib dixit Dominus per Ysaiam X: Ad conterendum erit cor eius et ad internectionem gentium non paucarum. Omnia ista in Friderico impleta fuerunt, ut vidimus oculis nostris, qui nunc sumus in MCCLXXXIII, quo hec scribimus, in vigilia Magdalene. Verumtamen excusari potest Innocentius papa, quia bona intentione Octonem deposuit et Fridericum exaltavit, iuxta illud Ps.: Hunc humiliat et hunc exaltat. Et nota quod Innocentius papa fuit audax homo et magni cordis. Nam aliquando mensuravit sibi tunicam Domini inconsutilem, et visum fuit sibi quod Dominus parve fuisset stature; quam cum induisset, apparuit grandior ipso. Et sic timuit et veneratus est illam, ut decens fuit. Item solitus erat aliquando librum tenere coram se, cum populo predicabat. Cumque quererent capellani, cur homo sapiens et litteratus talia faceret, respondebat dicens: ‛Propter vos facio, ut exemplum dem vobis, quia vos nescitis et erubescitis discere’. Item homo fuit qui interponebat suis interdum gaudia curis; unde cum quadam die quidam ioculator de marchia Anconitana salutasset eum dicens:

Papa Innocentium,
doctoris omnis gentium,
salutat te Scatutius
et habet te pro dominus,

respondit ei: ‛Et unde est Scatutius?’ Cui dixit:

De Castro Recanato,
et ibi fui nato.