Jump to content

Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/53

E Wikisource
Haec pagina emendata est
47
cronica

matris et fratrum suorum. Timebat enim, ut dicebat, ne baptisterium super eam caderet, quia ibi iuxta erat domus mea. Et ex hoc non ita dare diligebam eam, quia plus debebat curare de me masculo quam de filiabus. Sed ipsa dicebat quod aptiores erant sibi ad portandum, cum essent grandiuscule.
  Anno Domini MCCXXIII in Kalendis Maii Mantuani ceperunt Cremonenses cum sandonibus fere centum sale oneratis et devastaverunt eos, ita quod in fundo Bondeni demersi sunt.
  Anno Domini MCCXXIIII venerunt Mantuani cum navibus et obsederunt stratam Reginam in paludibus et supra Taleatam, et fecerunt ceparias ad conburendum pontes et naves, que erant in ranfreda. Et tunc mortuus fuit domnus Iacobus de Palude et pro eo fuit maxima discordia inter illos de Palude et illos de Foliano.
  Anno Domini MCCXXV facta fuit treugua inter Reginos et Mantuanos, quam fecit fieri domnus Ravaninus de Bellottis de Cremona potestas Reginus.
  Anno Domini MCCXXVI quarto Nonas Octobris transiit beatus Franciscus, Ordinis fratrum Minorum institutor et dux, ex huius mundi naufragio ad celestia regna die sabbati sero, et sepultus est die dominico in civitate Asisii, ornatus stigmatibus Iesu Christi, et completis XX annis a sue conversionis principio. Inchoavit enim MCCVII sub Innocentio papa III. De quo cantatur:

Cepit sub Innocentio
cursumque sub Honorio
 perfecit gloriosum,
Succedens his Gregorius
magnificavit amplius
 miraculis famosum.


  Item millesimo supraposito mortui fuerunt domnus Ugolinus de Foliano et domnus Guido de Baysio in contrata Canussie.
  Anno Domini MCCXXVII fuit maxima caristia bladi et rerum victualium, ita quod sextarius frumenti vendebatur in