periclitati sunt, etiam cardinales. Eodem anno Yspani recuperaverunt Emeritam metropolym provincie Lusitanie et Pacensem civitatem et castrum Equina et Clavigana in Malgarde, scilicet Elbas et Rumenia et Alcust et Serpam et Mauram et Corduben et Valentiam et regnum Maioricarum et alias terras quam plures. Eodem anno etiam Ungaria a Cumanis et Tartaris valde destructa fuit. Iste etiam papa excommunicavit Grecos, eo quod male sentiunt de processu Spiritus Sancti et quia nolunt obedire capiti suo, scilicet Romane Ecclesie. Et eodem anno XVII Kal. Augusti beatus Franciscus in cathalogo sanctorum ascriptus et canoniçatus fuit per supradictum papam. Ipse etiam canoniçavit beatam Elysabeth, que fuit filia regis Ungarie et uxor langravii Thuringie; que, inter alia innumera miracula, XVI mortuos suscitavit et cecum natum illuminavit. De cuius corpore usque hodie oleum effluere videtur. Ista sancta, post mortem viri sui, vixit sub obedientia fratrum Minorum et eorum semper devota fuit.
Anno Domini MCCXXIX Bononienses obsederunt in mense Augusti castrum Sancti Cesarii et ipsum ceperunt videntibus Mutinensibus, Parmensibus et Cremonensibus, qui ibi erant cum exercitibus suis. Siquidem Bononienses fecerant sibi clausuram, ita quod isti qui erant ex adversa parte ad eos accedere non valebant. Et fuit maximum prelium quadam nocte inter eos et Bononienses. Et Bononienses habebant manganellas in plaustris, quod erat tunc inusitatum genus bellandi, et iaciebant lapides versus carrocium Parme et homines illius partis. Et remansit carrocium Parmensium denudatum, ita quod nullus remansit super illud, nisi domnus Iacobus de Boveriis; cui cum diceretur a suis quod descenderet, ne occideretur, gloriabatur et dicebat se libenter velle mori ad honorem communis Parme. Sed dicitur in Ecclesiaste VII: Noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo. Nam prudenter timetur quicquid potest accidere, dicit Ieronimus. Non tamen fuit ibi mortuus. Sed cito carrocium Parmensium habuit succursum a Cremonensibus, diligebant enim se tunc temporis Parmenses et Cremonenses intime. Nam in alio prelio, quando
Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/55
Appearance
Haec pagina emendata est
49
cronica
Salimbene de Adam, Cronica.
4