Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/63

E Wikisource
Haec pagina emendata est
57
cronica

aliqua provincia Ordinis, significarem sibi, et ipse statim obedientiam mitteret, per quam possem ire quo vellem. Et significavi sibi, quod de provintia Tuscie esse volebam. Erant autem tunc temporis ibi mecum in conventu Fanensi duo fratres de Tuscia, de quorum consilio ista dicebam, scilicet frater Vitalis de Vulterris, qui erat repetitor fratris Humilis de Mediolano, nostri lectoris, et frater Mansuetus de Castilione Aretino, qui postea fuerunt lectores et homines magni valoris in Ordine. Et quia locus fratrum Minorum de Fano erat extra civitatem et iuxta mare, et pater meus ordinaverat, ut pyrate Anchonitani me raperent, si per litus spatiando ivissem, vel illi de familia potestatis Fanensis, qui de Cremona advenerant illuc, a patre meo promissa pecunia: ut has insidias devitarem, ivi et per unam quadragesimam habitavi in conventu de Hesio, quousque post Pascha littere generalis ministri portate fuerunt. Est autem Esium civitas, in qua Fridericus imperator natus fuit. Et divulgatum fuit de eo, quod esset filius cuiusdam beccarii de civitate Esina, pro eo quod domina Constantia imperatrix multorum erat dierum et multum annosa, quando desponsavit eam imperator Henricus, nec filium nec filiam preter istum umquam dicitur habuisse; quapropter dictum fuit, quod accepit istum a patre, cum prius se gravidam simulasset, et supposuit sibi, ut ex se genitus crederetur. Ad quod credendum inducunt nos tria. Primum quia bene consueverunt talia facere mulieres, ut pluries reperisse me recolo. Secundum quia Merlinus ita scripsit de eo: Secundus Fridericus insperati et mirabilis ortus. Tertium quia rex Iohannes, qui fuit rex Ierosolimitanus et socer imperatoris, quadam die irato animo et fronte rugosa in Gallico suo appellavit imperatorem, beccarii filium, pro eo quod Guauterottum consanguineum suum volebat occidere. Et quia cum veneno non poterat, cum gladio debebat (fieri), quando cum imperatore ad ludum scacchorum sederet. Timebat enim imperator, ne quando aliquo casu regnum Ierosolimitanum devolveretur ad istum. Quod regem Iohannem non latuit. Qui ivit et accepit nepotem per brachium, qui cum imperatore ludebat, et amovit eum a ludo