Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/67

E Wikisource
Haec pagina emendata est
61
cronica

cipit ea que sunt spiritus Dei; stultitia est enim illi, et non potest intelligere’. His auditis que a me dicebantur, recessit confusus, ignorans, quid respondere posset. Completa itaque circa nostra, cepi ego illo sero omnia que videram et audieram in mente mea revolvere et cogitare, quia, si vixero quinquaginta annis in Ordine taliter mendicando, non solum grandis erit michi via, verum etiam labor erubescibilis et intolerabilis ultra vires. Cumque talibus cogitationibus quasi totam noctem duxissem insomnem, sicut Deo placuit, accidit michi modicus somnus, in quo visionem michi Deus ostendit pulcherrimam, que consolationem contulit anime mee et iocunditatem atque dulcedinem inauditam. Et tunc cognovi quod necesse est divinum adesse auxilium, ubi cessat humanum. Videbatur siquidem michi quod irem panem hostiatim mendicando, sicut soliti sunt facere fratres, et ibam per contratam Sancti Michaelis de Pisis ex parte Vicecomitum, quia ex alia mercatores Parmenses domum habebant ad hospitandum, quam Pisani fundicum appellant, et illam partem vitabam et propter erubescentiam, quia necdum eram bene fortificatus in Christo — quia qui Deum timet, nichil negligit —, et quia timebam, ne forte audirem ab eis verba ex parte patris mei, que cor meum concutere possent; semper enim persecutus fuit me pater meus et semper insidiatus michi, ut me de Ordine sancti Francisci extraheret, quousque ultimum diem clausit, nec unquam reconciliatus est michi in duritia perseverans. Cum autem ex parte Arni per burgum Sancti Michaelis descenderem, ecce subito prospexi et vidi, quod filius Dei veniebat ab una domo et portabat panem et ponebat in sporta. Idem faciebat beata Virgo, et idem Ioseph, nutritius pueri, cui beata Virgo fuerat desponsata. Et sic fecerunt, quousque et circa completa et sporta impleta fuit. Est autem consuetudo in partibus illis, quod sporta ponitur inferius panno cooperta, et frater ascendit domos, ut panem petat et portet et ponat in sporta. Postquam autem fuit et circa completa et sporta impleta, dixit michi filius Dei: ‛Ego sum redemptor tuus, et ista est mater mea, et iste tertius Ioseph, qui dictus est pater meus; ego sum, qui pro salute humani