Jump to content

Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/83

E Wikisource
Haec pagina emendata est
77
cronica

Larionem, in quo comitissa Matildis est sepulta, et est in episcopato Mantuano, fuit domnus Villanus, sacerdos et sanctus homo et persona sollemnis. In monasterio vero de Bersello fuit domnus Conradus, filius domni Bernardi, filii domni Leonardi, filii domni Bernardi iudicis, a quo inchoavimus, qui mortuus est in bello. Cuius uxor pulcherrima domina Karacosa, prudentissima et sagacissima valde, que optime rexit domum suam post mortem viri sui. Hec nata fuit de Çapironibus. Porro ego frater Salimbene et frater Guido de Adam domum nostram destruximus in masculis et feminis religionem intrando, ut eam in celis edificare possemus. Quod nobis prestare dignetur qui cum patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in secula seculorum! Amen.
  Ecce genealogiam parentele mee preter intentionem meam descripsi, et multos dimisi et multas causa brevitatis tam antiquos quam modernos, quos non descripsi. Ex quo autem inchoaveram eam, visum fuit michi eam congruum esse perficere propter quinque (rationes). Primo, quia soror Agnes, neptis mea, que est in monasterio Parmensi Ordinis sancte Clare, in quo se amore Christi reclusit, dum adhuc parvula esset, rogavit me, ut eam describerem occasione avie sue paterne, cuius notitiam habere non poterat, quatinus ex hac genealogia docta cognoscat tam ex parte patris quam ex parte matris, ex quibus parentibus genita sit. Et iam habet ex genealogia descripta, quod ex parte patris processit ex parentela illorum qui dicti sunt de Adam, qui antiquitus Grenones dicebantur. Ex parte vero matris ex Barrattis processit, qui in duo casalia dividuntur. Nam sunt Baratti qui dicuntur Nigri, et isti partem imperialem tenuerunt. Et sunt Baratti qui Rubei appellantur, et isti partem Ecclesie semper tenuerunt ex quibus soror Agnes processit, ut superius demonstravi. Omnes isti Baratti, tam Nigri quam Rubei, ex uno cippo sive ex una radice progeniti sunt ex duabus dominabus, quarum una dicta est Baratina, alia Ghibertina, de quibus abundantius supra posuimus. Porro secunda ratio genealogie descripte fuit, ut cognoscat soror Agnes, pro quibus debeat Deum rogare, quia