Pagina:Satire (Giovenale).djvu/123

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


- «Galla mea est», inquit, «citius dimitte; moraris?»
- «Profer Galla caput» - «noli vexare, quiescit». -
    Ipse dies pulchro distinguitur ordine rerum:
Sportula, deinde forum iurisque peritus Apollo
Atque triumphales, inter quas ausus habere
Nescio quis titulos Aegyptius atque Arabarches,
Cuius ad effigiem non tantum meiere fas est.
Vestibulis abeunt veteres lassique clientes
Votaque deponunt, quamquam longissima coenae
Spes homini: caulis miseris atque ignis emendus.
    Optima silvarum interea pelagique vorabit
Rex horum, vacuisque toris tantum ipse iacebit.
Nara de tot pulchris et latis orbibus et tam