Pagina:Satire (Giovenale).djvu/124

E Wikisource
Haec pagina emendata est

 
Antiquis una comedunt patrimonia mensa.
- «Nullus iam parasitus erit». - Sed quis ferat istas
Luxuriae sordes? quanta est gula, quae sibi totos
Ponit apros, animal propter convivia natum!
Poena tamen praesens, quum tu deponis amictus
Turgidus et crudum pavonem in balnea portas.
Hinc subitae mortes atque intestata senectus.
It nova nec tristis per cunctas fabula coenas:
Ducitur iratis plaudendum funus amicis.
    Nil erit ulterius, quod nostris moribus addat
Posteritas; eadem facient cupientque minores.
Omne in praecipiti vitium stetit: utere velis,