Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/101

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


SVENONIS AGGONIS FILII liREVlS HISTOHIA MEGVM DACIE 95

��SVENONIS AGGONIS FILII

BREVIS HISTORIA REGVM DACIE. PROCEMIVM.

Vvum ueterum in monumentis operosa contemplatione priscorum gesta stilo conscripta elegantissimo crebro perspi- cerem, diutinis suspiraui gemilibus, quod nostrorum regum principumque preclarissima gesta eterno deputarentur silentio. 5 Quippe, cum et illi inferiores non extiterint meritis et uirtutum experientia, pari preconio utique eos excellere conueniret. Verum crebrescentibus malis sub mundi senescentis interitum, licet intentione laudabili memorie quis conetur illustria heroum facta commendare, obtrectationis tamen inuidiam

10 neutiquam declinabit. Itaque diu mens mihi uelut in biuio, quod dicitur, fluctuabat, utrum, notam non defugiens arro- gantie, stilo licet illepido regum genealogias regnorumque successiones sub compendio literis mandarem, aut silentio cuncta preterirem. Satius etenim autumabam posteris nostris,

15 qui et uiuacis ingenii armabuntur acumine et doctrine floride copia fecundabuntur, preuio exemplo negligenlie densitates penetrare quam committere, ut illustrium gesta principum uetustatis obfuscarentur caligine. Sed, ut ait Martianus, »ne incomperta falsitatem admiscere uideatur assertio«, et ne fabu-

20 lose uidear historiam enarrare, quantum ab annosis et ueteri- bus certa ualui inquisitione percontari, compendiose perstrin- gam. Et quia non omnium regum par claruit uictoria, nec simili exultarunt omnes triumpho, cum et regum titulos a se non ambigimus discrepare, quorum insignia gesta luce clarius

25 perspexi, eos ad memoriam reuocare conatus sum, illorum

��influebat (pro m fluebat). 14. etenim. 15—16. fecundetur. 17. eluc- tum {pro iluftura). 18 sq.: Mart. Capell. VIII, 831 (p. 307 Eyssenh.). 23. tumpho {sic sæpius). 23—24. titulos a se non ambigui discre- pare. 25. perspicatius (pro perspicat^ eos).

�� �