Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/116

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

110 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

X

regni reginam. »Sit igitur« (inquiunt) »sanioris consilii, poten- tias oblatas haut incircumspecte renutare, uerum potius tam famosi principis uestre dilectionis in gremio perpetuaque uicissitadinis firmitate nomen confouere, utpote intzmo uos 5 amplexantis amore, uirtutique commode mutuus occedat affectus.« Quod cum \iUa) audiuisset, secum deliberandi postulauit inducias, quonam benigno competentique responso tam eleganti equa lance salutationi respondeat; modicamque illis moram facientibus animi motum artius urgebat \necessitas}

10 negotii. Sciscitantibus (ergo) illis, quodnam responsum domino renuntiarent, uirtute commendabili precluis illa, qua sola regina dici meruit, pectorisque solertia dolum commentata dulcissimis blandiri cepit alloquiis iuxta illud: 'Mel portas {in) ore, sed fel latitat in corde'. Tanquam \enim} hec ore

15 prophetico profudisset: 'Adhereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui', postulantibus paratiorem uoti se annuit executioni. Grandem tamen rem se ostendit inchoaturam, si proprii uiri thoro spreto ad alterius connubium conuolaret adultera. Vnde tantam rem tamque famosum facinus multa

20 expiandum redf/nendumque persuadebat pecunia, ut ipså pecunia utriusque sexus incolis regni erogatå ora recludat detractantium. Mulie^W etenim blanditia legatis persuadere satagefcat {necesse esse), quatenus ad prefatum facinus expian- dum, si uoti compotes cuperent existere, tnum annorum

25 censum sibi indulgerent tributi. Omni itaque mora remota ad imperatorem celerrime proficiscuntur, quo ei responsum responsique conditionem renuntiarent. Quo accepto alacri uultu ingentique, quod postulabat, spopondil yV/e) letitia, dummodo obsidibus pacti prestaret securitatem. Datiam repe-

30 tere festinant legati imperatorisque uoluntatem \illi} insi- nuant; obsides exigunt, ut pacti fortitudo perseueret. Nec mora: heroum filii generosissimi obsides duodecim eliguntur, quos in Saxoniam comitabantur legati.

2. renuetur. 3. nostræ. 3—4. perpetuo quiefsimus (pro q; uicissi"'*). 4. neminj fouere (pro nomen gfouere). motuo. 5. succedat. 9. animi notum (cfr. Cic. de off. I, 132) artuis. 11. procliuis. \Z sq.: Mel., corde, cfr. Plauti Trucul. 176: in melle sunt linguæ sitæ uostræ atque orationes lacteque; corda in felle sunt sita atque acerbo aceto ; et Seyboldi Viridarium p. 319 (W. Binder: Nov. J'hesaur.

�� �