Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/115

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

SVENONIS AGGONIS FILII BREVIS HISTORIA REGVM DACIE 109

��procreauit, quem Frothonem uoluit nuncupare. Qui filium genuit, quem Haraldum appellauit. Huic successit filius et regni heres Gorm Løghæ, uir deses tantumque deliliis et crapulis indulgens. Cui uxor illuslris illa extilit regina, Thyre 5 uidelicet, que 'Regni Decus' est cognominata. Cuius gloriose laudis famam relicere non ualeo. Solent enim illorum gesta recenseri, qui prestantioris sunt fame.

��CAP. V.

��H,

��ec, quam prediximus, Thyra muher fuit omni uirtute conspicua, utpote quam uariis animi corporisque dotibus natura

10 beare studuit. Nam et uultum decor eximius uenustabat, et rosa lilio maritata purpureum genis colorem inpinxerat. In- super casta, pudica, faceta omnique urbanitate referta erat. Preterea tanto prudentie fulgore diuina gratia mentem eius illustrauerat, ut Nestoris prudentiam, Ulyssis astutiam, Salo-

15 monis sapientiam uno fonte hausisse crederetur. Et si fonte baptismatis abluta fuisset, uere regina Saba, que sapientiam Salomonis rimari uenerat, dummodo fuisset orthodoxa, habe- retur.

Illis temporibus Otto imperator Daciam sibi fecerat tribu-

20 tariam propter regis, ut arbitror, desidiam, quem supra memi- nimus gule tantuni et delitiis inseruire. Quinimo eo peruenit insolentie, ut infamie discrimen toti regno conaretur irrogare. Quippe supra memorate regine pudicitiam suis pertentauit illecebris irretire. Missi sunt itaque legati, qui sub specie

25 censum colligendi in conclaui reginam conuenirent pariterque salutes perferrent imperatoris et simul eius donaria regiaque munera offerrent. Ad hec iussi sunt etiam regine suggerere, quanto satius esset eam non solum ob eximiam et luculentam forme speciem sed et singularem animi prudentiam Romano

30 preesse imperio et imperatricem existere quam uel tributariam

cfr. Reg. III, 10, 1. 18. domina. 20. scelicet. 22. supramenium {pro supra meinim?). 23. insolentiam {pro Insolenti aio).

29—30. iraparticem {pro impatcem).

Ad S. 1. Frotho, cfr. Saxo p. 467, S, (Clac-)Haraldum, ibd. p. U8.

�� �