Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/133

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

SVENONIS AGGONIS FILM BREVIS HISTORIA REGVM DACIE 127

��itaque Svenone rege filius eius Haraldus, quem ob benignilalis mollitiem Cotem cognominabant, successil in regno. Hic primus leges Danis in regie electionis loco iam diclo pre- scripsit alque rogauit.

CAP. XI.

5 llaraldo defuncto frater eius Kanutus in regno successit, quem Othoniensis ecclesia coronatum gloriatur habeie mar- tyrem: non, ut quidam arbitrantur, propter nimiam crudeli- tatis seuitiam uel iugum intolerabile, quod plebi crudelis irrogauerat. Hee enim causa extitit persecutionis. Tempore,

10 quo potestatis plenitudine floruit, paterni sui auunculi se doluit exheredatum potentia. Collecto itaque exercitu classeque congregata, qua Angliam expugnaturus inuaderet, in Humla, que tune temporis portus maris extitit, totum exercitum iussit conuenire. Qui dum instructa classe subsolani prosperitatem

15 prestolaretur, subitus rumor regis auribus intonuit, qui in Slesvvik regni proditionem perdoceret exortam. Qui cursu rapido omnique festinantia illuc iter accelerabat, quatenus conspirationis pessundaret primordia. Quo cum uenisset et sceleris autores uinctos et captiuatos sue mancipasset custodie,

20 ad classem, quam casu reliquerat, inopinato cursu prepropere festinabat, suos illic arbitratus reperire, ubi eos reliquerat. Cum autem ad locum uenisset predestinatum, contumaciter et inobedienter uniuersos ad sua didicit remeasse. Qui nimio furore succensus, qua meritorum compensatione tante trans-

25 gressionis notam percelleret, secum sollicite perscrutatur. Nam anxius diuisa mente reuoluit, rigori fore detrahendum, ubi plurimorum strages iacet, nec commune scelus tanta nouerat austeritate plectendum, quanta foret excessus priuate persone cohercendus. Prout itaque regis rigor dictauerat, singulis

30 gubernatoribus quadraginta marcas soluendi incumbebat neces-

Ad S. 10. paterni auunculi = Saxo p. 5S2, 10.

�� �