Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/143

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


SVENONIS AOGONIS FILII BREVIS HISTORIA REGVM DACIE 137

S

umque molari in profundum abyssi demersit. Fratres quoque eius, quosdam adultos, quosdam impuberes, undecim numero, ferro iussit haud patrissando necari. Cum aulem tanli sceleris autor extitisset, regulosque pullulantes prorsus exslirpasset, in 5 regie sublimilatis potestate constilutus iustum diuine potentie iudicium expertus est. Nam in Urnensi placito Plogh quidam, cognomento Niger, mililari corona stipatum lancea transuer- berauit.

��CAP. XVI.

��I,

��nterempto itaque rege mox alius imperium sumit Ericus,

10 quem ob suauissimos mores Agnum cognominabant. Cuius temporibus uberrima cunctarum rerum extitit abundantia. Post illum Kanutus, Magni filius, quem in Scania memini supra occubuisse, in Wigbergensi placito creatur in regem, Svenone a Scaniensibus electo, qui filius supra memorati

15 crudelis extitit Erici. Qui dum sepenumero inter se decer- tarent, Waldemarus, sacro cruore oriundus, Ringstadensis Kanuti filius, patris tune potitus feodo, quasi medius illis alternum impendebat subsidium. Post multum uero tem- poris, habito concilio in Lalandia, decreuerunt arbitri equa

20 portione regnum in tria partiri pactumque federis firmitate sacramenti roborare. Nec diu pacti huius durauit firmitudo, proul rei exitus probauit. Nam tempore autumnali, concilio in Roschildensi ciuitate celebrato, tres prefati sacrum festum solenniter peragentes una conueniunt, primo apud Svenonem

25 regem epulantes. Qui, dolum commentatus, pacis fideique integritate uiolata, tempore serotino, post uesperas celebratas, instructis catholicianis Kanuto et Waldemaro mortem machi- natur. Extinctis uero luminaribus Kanutum martyrio coro- nantes interemerunt. Waldemarum autem, dum stricto

30 mucrone transfodere molirentur, in coxa haud modico uulnere

arbii). portione. 26. coniitalus (pro comélatus). 30. fodere {pro gfodere).

�� �