Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/142

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


136 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

X

molari in profundum demersit abyssi. Fratres quoque eius, quosdam adultos, alios uernantes iuuenes, quosdam impuberes, [decem] numero, ferro iussit haut patrisando necari. Cum autem tanti sceleris autor extitisset, regulosque pullulantes 5 prorsus extirpasset, in regie sublimitatis potestate iustum diuine potentie iuditium uindexque innocentie sceleris autorem oris sui spiritu mox contriuit. {Ipsum enim) in Vrnensi placito Plogh Niger militari corona stipatum lancea transuer- berauit.

��CAP, XVI.

10 Interempto itaque rege alius Henricus intronizatus, quem ob melliflue dulcedinis habitudinem Agnum cognominabant ; cuius temporibus uberrima cunctarum rerum extitit /labun- dantia. Quo defuncto Canutus, Magni filius \iUius}, quem in Schania supra {meminimus) occubuisse, in Vibergensi placito

15 creatus in regem, Suenone a Scanensibus intronizato, qui filius supra memorati crudelis extitit Henrici. Qui dum inter se numerose decertarent, Valdemarus, sacro cruore oriundus, Ringstadiensis Canuti filius, patris tune potitus (feodo), quasi medius illis alternum impendebat subsidium. Post multum

20 autem temporis, habito consilio in Lalandia, decreuerunt arbitn equa par/ztione regnum in tria partiri pactumque federis sacramenti firmitate roborare. Nec diu pacti huius durauit firmitudo, prout rei exitus probauit. Nam tempore autunmali in Roschildensi ciuitate celebrato consilio tres prefati sollenni-

25 zantes una conueniunt, apud Suenonem primo regem epulantes. Qui, dolum comnientatus, pacis fideique integritate uiolata, tempore serotino, post uesperas celebratas, instructis catho- lic/anis Canuto et Valdemaro mortern machinatur. Extinctis uero luminaribus Canutum martyrio coronantes interemerunt;

30 Valdemarum \autem}, dum stricto mucrone confodere moliren-

��1. profundum abj'ssi (z. e. maris), cfr. Ecclesiastic. 1,1; 2 3,28; 24, 8. 2. in uanies {pro u^nantes). 5. priores. 7. oris s. s. con- triuit, cfr. Thessalon. II, 2,8. 11. abundantiam. 21. arbiter {pro

�� �