Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/145

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

SVENONIS AGGONIS FILII BREVIS HISTORIA REGVM DACIE 139

S

percepto, diuina elapsum conseruauit gratia. Ut uero a uulneris dolore aliquantisper conualuil, in Jutlandiam profectus exer- citum conscripsit.

��CAP. XVII.

i^veno autem predictus, rex Scaniensis, Waldemaro, regi 5 Jutie, occurrens, secus Gratham preliuni cum eo commisit. Nec diu anceps extitit uictoria, cum Sveno uictus manu rustica perimitur. Sicque rex Waldemarus, gloriosus uictor, solus regnum obtinuit ; qui postmodum quinque lustris et duobus annis Danicum gubernabat imperium. Hic tanta 10 uirtutis gratia totius regni sui terminos pacificauit, ut Sclauo- rum feritatem, qui prius, intestina illa seditione flagrante, uniuersos fines maritimes nec non et insulas depopulati fuerant, tuta undique nauigatione reddita sue ditioni, sibi eos constituens tributarios, subiecerit.

��CAP. XVIII.

15 Oic licet multa memoria digna patrauerit, trine tamen tanquam syderum fulgore eius splendescit memoria. Nam primo quidem indomitos Ryenses sacri baptismatis unda renasci potenter compulit. Deinde primus in Sprovva insula de coctis lateribus turrim construxit. Ad ultimum in uallo

20 Danevvherchk murum erexit lateritium, quem tamen morte preuentus imperfectum reliquit. De cetero uir fuit Walde- marus uite per omnia probate, facie uenusta, facetus, sagax, in consiliis perspicacissimus, strenuus et egregius miles, omni urbanitate refertus, uictoriosus, gratiosus, successibus semper

25 abundans; in suos tantuni plus iusto crudelior.

��17. quod (pro quoq; =: autem). 20. lateritium uero fecit quod. 21. enim virtute probatæ.

Ad S. 13. tuta . . reddita, cfr. Saxo p. i93, 1.

�� �