Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/146

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

140 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINDRES

X

CAP. XIX.

Oic Valdemarus reginam Canuti, regis Roschildensis, germanam Sophiam matrimonio \sibi/ copulauit; cuius eximie pulcritudinis formam natura nimium studuit uenustare. Nam in eius descriptione {omnium ueteram) sincoparet peritia. Ad 5 eius enim forme preconia mendicata non capesso suffragia : numerosius (enim) nature satis admirandam /a&ricam oculata fide perspicabar. Adeo den/que illustris regis Valdemari diuina famam amp/iauit gratia, ut ei quasi debita circumia- centes reges et principes certatim impenderent obsequia.

��CAP. XX.

10 vjui dum debitu/n Ade persoluisset, filius eius Canutus iure succedens hereditario patri in regno successit, a patria uirlute \haut) degenerans. Siquidem tanta uirtutis strenuitate Sclauorum compescuit seuitiam, ut uniuersis Sclauorum Pomeranorumque finibus classe depopulatis ducem eorum

15 [Bugizlauum] ad tributum et hominium sibi compelleret ex- hibendum. Quod quidem in regis naui, que rostris deauratis choruscabat, (haut) procul ab urbe, quam primum supra Haraldum fundasse meminimus profugum, factum fuisse con- spexi, cuius autem signum dignum duxi recolere. Nam tem-

20 pore, quo fedus pepigerant, tantus nubium fragor intonuit, ut elementa confundi estimarentur. Quod quidem ab antiquo preuaricatore pacisque emulo diuina permissione factum esti- mauimus. Quippe prefata turbinis tempestatisque uiolentia presulem Caminensem prefatumque [Bugizlauum] cum regis

25 fratre Valdemaro, iuueni indolis elegantissime, in lembis existentes ferme pessundatos submersit. Quo peracto cum ingenti exultatione remeauimus, cuius finem cunctorum guber- nator in sua pace disponat.

��2. matrimonio Sophiam copulauit. 3. militum. 5. enim = autem. 6. admirando {pro -da) patriam. 7. namq;. 8. amphiauit. 10. debita adeo. 11. patrio regno. 12. degenerantes. Qui. 22. promis,sione. 28. in sua pace disponat: sumplam ex Canone Missæ: Dies nostros, Domine, in tua pace disponas.

�� �