Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/22

E Wikisource
Haec pagina emendata est
16
SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

III.[1] Eo tempore[2] collectis ⟨suis[3] rex crudelissimus Normannorum Ywar[4], filius[5] Lothpardi, quem ferunt ossibus caruisse, cuius fratres Ingvar et Vbbi et Byorn et Vlf[6] aquilonis gentibus prefuerunt[7], reges eciam Danorum uocauit in auxilium ad destruendum regnum Francorum[8]. Reges dico, quia tunc temporis multi fuerunt reges in Dania. Nam, ut referunt, ⟨fuerunt[9] duo aliquando in Iucia, in Fyunia[10] tercius, in Selandia .IIIIus, in Scania .Vus[11]; aliquando duo per totam Daniam; aliquando eciam unus per totam Daniam; aliquando unus[12] per totam Angliam[13] simul et Daniam[14], ut post docebimus. Igitur Ywar Brittaniam classe[15] pecijt et crudele prelium cum regibus Anglorum conseruit. Ibi reges Nordumbrorum Ielle[16] atque Osbertus ceciderunt, ac Denunolf et Berrunolf[17] de prelio fugerunt. Edmundus, rex sanctissimus orientalium Saxonum[18], qui sepe antea uictor extiterat, [et][19] tunc uictus et in prelio captus, manibus post terga ligatis pro Christi confessione flagellatus ac deinde sagittatus, ad ultimum decollatus gloriosam martyrij[20] coronam adeptus est. Hec prima Nordumbrorum[21] plaga taliter gesta est in Anglia. Inde promotus[22] rex Ingwar cum nouem aquilonis regibus classem diuisit, aliosque reges in Galliam destinauit, alios in Germaniam. Quorum pars uecta per Albiam Saxoniam inuasit ibique ducem Brunonem cum decem

comitibus occurrentem sibi occidit[23]. Cum quibus duo episcopi

  1. Cap. III. Cfr. Adam. Brem. lib. I capp. 39. 40; sed non omnia ab eo auctor petiuit.
  2. Eo tempore KS, item in marg. O, qui in textu habuerat Eotēpe confuse scriptum.
  3. suis addidi et crudelissimus pro crudelissimis scripsi; alioqui rex ante Ywar transponi debebat; crudelissimus (rex Norm.) apud Adamum Inguar (= Ywar) filius Lodparchi vocatur.
  4. yuar O
  5. filiū KOS, corr. Langebek.
  6. Vbi OS Biorn O; Bjórn S Vlff O.
  7. prefuerunt partim in rasura K.
  8. Francorum KO; Anglorum S (Stephanius?).
  9. fuerunt addidi.
  10. fyvnia K.
  11. quartus . . quintus S.
  12. unus (altero loco) om. O.
  13. verba undecim Daniam . . per totam (ante Angliam) om. K.
  14. Angliam et Daniam simul O.
  15. Iuar O. britāniam OS (Y. classe Britanniam p. H).
  16. Elli vel Ella alibi Petrus Olai.
  17. Denuuolff et Berruuolf O; fol. 38r Petrus Olai Ethewald et Bertimwald eos vocat, fol. 34r Adelwolff et Berthwolff.
  18. Saxonium O.
  19. et deleui.
  20. martirii O, ut solet.
  21. Nordumbrorum KOS, sed Normannorum potius scribd. vid.
  22. promotus K; promotus in permotus (= H) in S mutauit Stephanius.
  23. occurrentem sibi occidit O, idemque voluit K, in quo est: /:occidit sibi/: occurrentem; occidit sibi occurrentem S.