Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/23

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
17
CHRONICON ROSKILDENSE

trucidati sunt. Deinde Traiectum oppidum inuadunt urbemque solo tenus prosternunt, in qua Rabodus lune claruit episcopus. Ad ultimum Renum transeunt, Coloniam el Treueros incendunt, Aquisgrani ⟨palacium⟩ stabulum equis suis fecerunt, urbes cum ciuibus ⟨obruerunt⟩, mulieres cum infantibus in ore gladij trucidauerunt, ecclesias sanctas cum fidelibus aut incenderunt aut subuerterunt. Maguncia ob metum eorum instaurari cepit. Tunc Fresia eciam a Danis depopulata est.


IV. Hec dum agerentur, Hericus rex defunctus est, et in regnum Frothi leuatus est; quem Unni, Bremensis archiepiscopus, baptizauit. Extimplo erecte sunt ecclesie, que pridem destructe sunt, Sleswicensis et Ripensis. Terciam rex in honore sancte Trinitatis apud Arusam edificauit. Dicunt quidam, quod Unni, Bremensis archiepiscopus, Gorm et Haraldo, qui in Dania reges extiterant, predicaret et Christianis placatos redderet et ecclesias diu neglectas reuocaret. Iste Gorm pater Haraldi extitit; qui Haraldus uiuente patre .XV. annos regnum gubernauit, mortuo patre quinquaginta annos regnauit. Hic Christianus extitit, cognomine Blatan siue Clac Harald. Mortuo Haraldo Swen quidam, Normannorum transfuga, collecta multitudine Angliam inuasit, regem Aldradum


2. Rabodus scripsi; Rabodo KOS (o pro ꝯ).

3. Rhenum S.

4. palacium ex Adamo addidi, item obruerunt

6. in ore gladii sæpius in Vulgata, velut Exod. 17, 13.

Cap. IV.

10. defunctus est S; Stephanius in marg. add.: A.C. DCCCCI.

12. Extymplo O; Extemplo S.

14. arusịam K Dicunt quidam: non prorsus ita Adam. Brem. lib. I cap. 61.

16. predicarat, ut vid., O (sed paulo post redderet).

17. neclectas O.

18. exstitit O.

18. quindecim S.

19. Verba sex regnum g. m. p. q. annos om. K.

19. mortuo patre S, ad quod Stephanius in marg.: A.C. DCCCCXLIX. Post mortuo in O deletum est autem.

21—18,7. Verba omnia Mortuo Haraldo . . in dubio est in S deleuit Stephanius, addita post Clac-Harald hac nota: His proxime coniungenda, quæ mox infra seqvuntur: »Gorm crudelissimus Rex etc.« Præterea in margine adscripsit: Hæc forte hoc loco expungenda, utpote falsa el chronologiam turbantia. Ceterum ad Mortuo Haraldo in marg. addiderat: A.C. M.I.

21. Suen O, Sven S, ut solent.

21-22. tranfuga K.

22. aldradū O in marg. pro deleto in textu haraldū.

 Script. hist. Dan. minores
2