Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/244

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

226 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

Vpsalem sollempniter est sepultum. Cuius coniunx Gunnilda, ne ei superesset, se ipsam ferro interfecit ae cum viro est sepulta. Igitur cum victor Hadingus in Swecia maneret, Vffo, filius alter Asmundi, in Daniam exercitum trahit; propter 5 quod Dani ad defendenda propria redire sunt compulsi. Cum autem Hadingus de Swecia reuersus erarium suum furto violatum cerneret, custodem eius Glumerum suspendit callide- que edixit, vt, qui furtum referret, honoris locum, quem Glumerus habuerat, optineret. Quo promisso a/lectus quidam

10 reorum pecuniam reportauit. Cuius socij, credentes eum bene graciam principis meruisse, et ipsi pecunias reportabant; quorum confessio primo est honoribus excepta, deinde suppli- ciis est punita.

IX. Postea verno tempore Hadingus cum exercitu in

15 Sweciam est reuersus, vbi militando quinque annos peregit. Incidente autem farne milites primo fungis siluestribus pro cibo vsi fuerunt; tandem equinas carnes, ad vltimum \caninas} et eciam humanas comedebant. Quadam autem nocte con- gressi sunt exercitus Hadingi et Vffonis, vi^tusque Hadingus

20 in Helsingiam fugit; vbi cum pre feruore solis corpus lauaret aqua maris, inauditi generis beluam interfecit ae in castra perduxit. Quo facto quedam mulier ei obuians sic ait :

Seu pede rura teras, seu ponto carbasa tendas, infestos paciere deos, totumque per orbem 25 propositis inimica tuis elementa videbis.

1. vpsalam D; vpsaliani S. soleniter DS. eius coniunx D. gun- wilda S. 2. neei {pro ne ei) V. 4. alterius D^. 7 e/ 9. gunneruniA; gunarum S. 7—8. calideque DV. 9. obtineret A (ita sæpias variatar). alectus codd. 10. credentes Saxo; credebant codd. 1 1. meruisse scripsi; interesse codd. pecuniam D. 12. prima A. accepta A. 14. verno scripsi (verno sole 5aæo); vero codd. tempore om. AS. 15. annis S. 16. Incedente A. 17. caninas addidi ex Saxone, in ceteris AS seciitus; ad v. eciam equinas ae hum. c. V; ad v. non solum equinas sed et hum. c. D. 20. cum DVS; tamen A. pre om. S. lauaret s. v. add. fort. D\ om. VAS. 21. aqua om. A. 22. pro- duxit codd.; correxi. ei obviå sic ait DV, sed post obuiam in D venien-s s. v. add. m. 2; sine duhio scribd. est: ei obuians; ei obuiat sic dicens A; obuiat ei sic dicens S. 23. leres V. 24. infestas patrie(!) A. 25. elementa tuis inimica AS. videbit A.

�� �