Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/282

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

264 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

mulieres quascunque infestabant, adeo yt Grep, non conlentus humili scorto, eciam regina in clånculo abuteretur. De quo facto paulatim infamia creuit; prius vulgo quam regi regine nota impudicicia fuit. Nec adhuc contentus frequenter sororem 5 regis procabatur, impaciensque de repulsa de licencia regis omnes procos Gunware quasi ad conuiuium inuitauit, quorum capita amputata circa conclaue Gunware stipitibus affixit; non tamen propter istud graciam regis amisit, sed tantum vt prius ei familiaris fuit. Statuit eciam Grep, vt nullus de populo ad

10 regem accedere posset, nisi prius pecuniam dåret. Gemuit igitur populus, eo quod raulte iniurie fierent nulla iusticia sequente; insuper et aditus ad regem liber non erat.

III. Quo audito Gotharus, rex Norwegie, conuocatis mili- tibus suis dixit se Daniam velle occupare, eo quod Dani regem

15 suum fastidirent. Quod Ericus, cognomento 'disertus', fieri dissuasit, dicens Danos vnanimos contra hostes, quamuis a rege proprio dissentirent. Igitur Rafno quidam, missus a Gotharo, modo piratico Daniam infestabat; cui occurrens quidam Oddo ex parte Danorum ipsum interfecit cum magna

20 parte suorum, ita quod solum sex naues de magna multi- tudine nauium in Norwegiam redierunt. Supradictus autem Ericus cum fratre suo Rollero ad patrem suum Regnerum pugilem vadunt, dicentes se velle ad Frothonis seruicium proficisci; quibus pater de thesauro suo, quantum volebant,

25 tribuit et vsque ad mare perductos abire permisit. Tribus autem nauibus attingentes litus Danie intelligunt Oddonem cum septem nauibus non longe distare. Tune Ericus misit duos quasi nudos, scientes linguam Danicam, exploraturos propositum Oddonis; qui et coram eo conqueruntur se ab

1—2. contento huriiiliter(!) AS. 2. scorle V. in regina clån- culo V; in clånculo reginam A. 3—4. regine nomen inpudicicia A; nomen regine in pudicia(!) S; regine nola pudicia D. 5. rcpulsu DA. G — 7. quo capita {pro quoTj. c.) A; quihus capita S. 7. afflixit V. 11. eoquod DV; quod AS. 12. addilus A. 15. Quia DVA, sed corr. in Quod D' ; Quidam S. 9Uocani(l) disertam S. 16. difwasil DVA. vnanimes AS (D^ ex con:). 17. rallno S. 18. m (= modo) DV; in AS. 20. Ita quod V; Itaque D; Solumque (om. ilaque) AS. 21. redirent S. 24. volebatA. 25. produclos AS. 26. altingens S. 28. exploratores D. 29. oddonem V. qui ll/co% D (ercisa vociila aliqiia); (|ui el quoiuni(!) V. eo om. V.

�� �