266 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES
enim el ipse procacis facundie et peruicaci sermone cunctos vincebat. Qui a conuicio Ericum aggressus adeo ab eo verbis repercussus est, vt equum calcaribus vrgens aulam regis festinanter intraret, alque confusum se clamans omnes ad
5 arma incitauit, vt se de Erico vindicaret; cuius impacienciam rex compescuit, dicens nichil simul caute et celeriter geri posse. Ericus autem versus curiam regis vadens cogitare cepit, quod mos erat, vt aduene aduenientes regibus aliquid presentarenl; inuentumque glaciei frustum panno inuoluit, vt
10 regi pro munere presentaret. At vbi ad aulam peruentum est, ianitores, vt ludibrio venientem exciperent, lubricani pellem in limine substrauerunt ; ingrediente igitur Erico celeriter per funem pellem attraxerunt, fecissentque ei casum turpem, nisi frater eius Rollerus subsequens iam cadentem suo pectore
15 excepisset. Cumque Gunwara, regis soror, regi diceret, quod talia permittere non deberet, respondit rex, stolidum esse, qui insidias non caueret.
V. Erat autem hiemps, et ignis magnus in medio ardebat, atque ex vna parte rex et ex alia pugiles consederunt. Ad
20 quos cum se applicaret Ericus, in derisionem ipsius vlulan- cium more luporum horrendum fecerunt clamorem; rege autem eos compescente dixit Ericus, hunc morem esse canum, vt vno inchoante ceteri latratum edant. Interrogante autem Colone, qui munerum regi datorum custos erat, si aliquod
25 munus regi detulisset, Ericus glaciem, quam portauerat, trans ignem ei porrigens tanquam de manu recipientis delapsam flammis de industria tradidit. Cunctis autem propter glaciei nitorem preciosum fuisse metallum iudicantibus , Ericus
1. et ipse DAS; ipse V. procacis facundie Saxo; profacis facundie V; ///perfacundg D, sed in rasura fiierat profa, cl g D^ debeiur; prosperitatis fac. A.; perspicacis fac. S. et per sermonem AS. 2. Quia conuicio DV, sed in D a fere deletum est (a conuicio litigium orsus Saxo); Qui in conu. S. Ericum om. AS. 6. scele- riter(!) V. 9. frustrum V. 10—11. peruentum ad a. est V. 11. reci- perent S. 12. prostrauerunt AS. igitur om. S. 13. cxtraxerunt A. 14. fratre A. 15. recepisset D. soror regis die. regi AS. 18. yems D; hyemps A. 19. ex alia parte p. S. considerent A. 20. vUulancium S. 21. luporum more AS. 23. latradum A. edunt AS. autem DVA; igitur S. 24. mun. dat. regi V; munerum regis Danorum A; regis Danorum munerum S. erat custos A. aliquid DA 28. fuisse melalhini om. V. meditantibus A.
�� �