Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/290

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

272 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

Aluilda: hoc erat nomen filie Gothari. Ericus autem inter iocos subduxit a tergo asserem de pariete, qui cortinas habuit ex vtraque parte, atque ignorantibus conuiuis tantum spacium ibi fecit, vt homo transire posset; deinde Ahiilde, sponse sue, 5 tantum suasit de coniugio Frothonis, vt ipsa ei assensum dåret. At Gotharus post epulas surgens intrauit ad Ericum, vt secum iocaretur; quo exeunte Gunwara, sicut ab Erico docla fuerat, per parietem apertum intrauit posuitque se iuxta maritum. Intrans Gotharus cum eam videret, percunctari

10 cepit, quahter illuc venisset; illa dixit, se sororem esse Gun- ware, et regem falli simiHtudine facierum. Cumque rex propter hoc statim ad locum pristinum rediret, illa iterum per parietem reuersa in priori loco se locauit; qua visa iterum ad Ericum reuersus iterum iuxta illum Gunwaram

15 vidit; quociensque illud probare voluit, semper eandem vtro- bique vidit. Tandem Ericum et filiam suam Aluildam ad cubiculum nupciale prosequitur; {alias ipse cubitiim redii). At Ericus Aluildam, Frothoni paratam, seorsum dormire per- mittit, ipse autem deluso rege cum Gunwara lectum intrauit.

20 Rex noctem duxit insompnem, admirans quam maxime, qua- liter deceptus fuisset; tandem inuestigato pariete nichil fraudis deprehendi potuit, eo quod Ericus in principio noctis parietem reformasset. Deinde latenter rex duos intromisit in cubiculum Erici, vt, si eum cum Gunwara dormientem inuenirent, inter-

25 ficerent. Qui cum super eum destrictis mucronibus starent, euigilans Ericus subito clipeum et gladium arripuit proximi- que latronis vlrumque pedem abscidit; alterum vero Gunwara virili animo hasta confodit. Ericus igitur statim ad naues confugit, Rollerus vero et alij socij cum eo curiam regis

30 spoliabant, fugienteque rege omnia ad naues Erici asportabant;

��1. alwilda AS semper, ceteri variant. 2. qui om. AS. 6. intra- ret S. 8—9. iuxta virum .f. (scilicct) maritum D. 11. similitu- (lincm A. 13. priore S. 14. reuersus ad Er. et iuxta A. 15. istud D. vcllet A. 16. Alwildam om. S. 17. alias i. c. redit addidi ex Saxone. 18. dormire seorsum V. 19. iile autem D. 20. insone åmirans S. 22. potuit depreliendi AS. 23. rex om. AS. 24. inueniret D. 25. destrictis Saxo; districtis D; distractis VAS. 28. transfodit A, om. liasta. ij^itur om. AS. 30. apporlabant AS.

�� �