274 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES
X. Post hoc Frotho aliquas leges pro seruanda iusticia promulgauit ; que sunt hec: »Quando preda post bellum diuiditur, maiorem porcionem marskalcus, qui primus est in acie, recipiat quam alius miles. Duces, quibus vexilla ante- 5 feruntur, recipiant aurum, simplices milites argentum. Pugiles arma, populares habeant captas naues.« — Item: »Nullus rem suam ponat sub sera, duplum de fisco regis, si aliquid amittat, recepturus. Qui autem sub sera posuerit, soluat regi libram auri.« — Item: »Quicunque ignouerit furi, sustineat penam furis. Et qui furem cum furto in domo sua colligit, bonis omnibus priuetur ae coram multitudine verberetur« — Item: »Qui de acie primus fugerit, a communi iure alienus existat.«
— Item: »Mulier libere, cui vult, nubat, habeatque eum, quem receperit, eciam patre inconsulto.« — Item: »Mares habeant
15 eas vxores, quas primitus cognoscunt.« — Item: »Si libera consentit in seruum, serua cum eo fiat.« — Item: »Adulteri per veros maritos castrentur.« — Item: »Si Danus spoliat Danum, duplum rependat ae violate pacis crimine censeatur.«
— Item: »Quicunque fuerit hostis patrie sue aut inimicis 20 patrie arma attulerit, rebus et vita spolietur.« — Item: »Si
quis ob contumaciam imperium regis non perfecerit, in exilium relegetur.« (Solebat autem sagitta lignea, ferree simili- tudinem habens, per omnes mitti, quando belli necessitas subito accidisset). — Item: »Quicunque ex popularibus mar- 25 skalcum in acie anteiret, ex seruo liber, ex agresti illustris, ex ingenuo satrapa crearetur.« — Item: »Nulla lis per iura- mentum aut per pigneris posicionem contrahatur; qui vero ab alio {pignus) petiuerit, soluat ei dimidiam libram auri;
3. marscalcus A (primlpilus Saxo). 4. recipiet S. anferuntur (pro anf.) A. 5. recipiunt A. miles A. argellum D. 7. seram h. 1. A. aliquod VA. amittit V. 9. nouerit furem in marg. S manus recentior. 10. cum furto om. AS. 10—11. bonis suis omn. S. 11. multitudinem VA. 12. prius fort. D (pg); primo AS. 13. eum om. AS. 16. sua (pro s^ua) S. 17. veros mares S. 18. crucialur S; c'ceatur(?) A. 19. inimicis V, item, ut vid., D, etsi scripiura incerla est (miicis aut iniicis); jTncis S, recentior manus juitus (= inuilus), ut A (inimicum ciuibus scutum afferret Saxo). 22. ferream AS. 23. per homines S. 25—26. ex agnosti illuf'^ ex ingenio satrapa (!) D. 27. pingneris A, el sic non raro scribitur. 28. ab illo AS. pignus ex Saxone addidi.
�� �