Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/310

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

292 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

exire cuperet, senex, qui prope erat, ei cum gladio nates abscidit, sicque miser cecidit; non enim nisi vulnus ignomi- niosum sibi dåre volebat. Extunc Helga honestos mores habere studebat; Starkatherus vero in Sweciam ad Haldanum 5 est reuersus semperque negociis bellicis insistebat.

VII. Accidit autem, vt Helgo, rex Norwegie, volens Helgam, sororem Ingelli, petere vxorem, venit in Daniam nauigio, cuius velum excultum erat auro, cuiusque malus deauratus purpureis restibus tenebatur. Venienti Ingellus annuit, quod

10 petebat, ita tamen, quod pro fama sua in duello aliquos pugiles sustineret; quod ille libenter acceptauit. Erant eo tempore nouem filij vnius ducis in Sialendia, fortes et audaces, quorum antiquior Helgam eciam petiuerat, sed optinere non poterat. Videns autem sibi negatam Helgoni promissam cer-

15 tamen ei indixit; quod cum Helgo acceptaret, diem pugne constituunt in die nupciarum. Animaduertens postea Helgo, quod solus contra nouem pugnare deberet, sollicitus erat de pugna futura; quem Helga confortans hortatur, vt in Sweciam vadat ae Starkatherum, qui indigentes iuuare solebat, pro se

20 postulet pugnaturum. Quo consilio accepto Sweciam intrans Vpsalem venit, premisitque vnum, qui eum salutaret ae ad nupcias filie Frothonis inuitaret. Cumque hec ille fecisset, Starkatherus indignatus dixit, se vindicaturum in eum, quod reputaret eum solitum currere ad alienas coquinas pro cibo

25 lauciori, nisi dilectum sibi Frothonem nominasset. Audito eius responso Helgo ad eum intrauit, salutans eum ex parte filie Frothonis, petiuitque eius assistenciam in pugna, quam acceptauerat , dicens se minus sufficere, eo quod numerus secum dimicancium determinatus non esset. Cognitis igitur

30 tempore et loco certaminis, iussit Starkatherus eum redire, promittens se eodem tempore affuturum,

1. cum gladio ei V. 2. misser D. concidit Saxo. 3. vellet S. 3. mores hon. S. 5. est om. S. 6. Addit, corr. in Adcidit D. 7. daciam V. 9. vestibus SA^. 9—10. quod petiuit S; om. A. 10. aliquos in duello AS. 12. fyælendia h. i A; fialediam V. 14. et Helgoni AS. 19. vadit V; vadet A. 21. vpsalam D; vpsaliam S. qui DV; vt AS. 22. frothonis filie AS (Saxo). Cum A. 23. se ad vind. DV, sed ad in id corr. D^. 24. coquinas om. V. 29. cognito A {ul Saxo). igitur (g) D; sibi (s) VAS.

�� �