296 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES
regis hebetudinem ad acumen dixit se carbonibus perducturum. Tandem Ingelli domum ingressus locum, "vbi maiores sedere consueuerant, conscendit; nam ipse apud reges semper dignis- simum locum habere consueuerat. Quem cum regina videret 5 agrestibus pannis indutum, nec ipsum agnosceret, obiurgans iubet eum de loco recedere, ne vilibus pannis cussinos deturpet. At ille, licet egre ferret repulsam, tamen tacens surrexit ae in vltima parte domus se locauit; dum autem se poneret, tanto corporis impulsu parietem mouit, vt fere tectum
10 corruisset. Quem cum Ingellus de venacione rediens diligenter considerando agnouisset, vxorem de iniuria ei facta redarguit ae, vt eum miti alloquio nec non et debito seruicio mitigaret, imperauit, dicens infancie sue fuisse tutorem. Nocte vero Ingello cum filiis Swertingi cenante, vidit ibi senex luxuriosas
15 dapes cumulari, assa et elixa multiplicia alternari; que omnia contempsit, rusticano cibo contentus, ne aliquid remitteret de temperancia consueta. Nam Dania, que quondam quasi naturaliter continenciam habuit, tempore Ingelli per extraneos luxuriam accepiauit. Dum igitur senex abstineret a ferculis,
20 totus iracundie spiritu repletus, tum quia vidit mores pristinos iam dampnatos, tum quia vidit interfectores carissimi sibi Frothonis in summa regis gracia commorari, regina, volens eum dono consolari, vittam preciosissimam capiti proprio detrahens in sinu eius ponebat; quam ille capiens in os
25 regine reiecit, indignum reputans caput suum peplo velari,
1. hebetudinem S^; ebetud. S^A; hebitud. DV. ad acuendura A. producturum (-ram) A(S). 2. domum ingressurus codd., correxi (hospitio usus Saxo). 3. fueuerant A; swerant S. 5. agsce'"at(!) V; cognosceret S. 6. iubet eum (S: ipsum) vt . . recederet AS. 7. ae ille S. 8. domus om. AS. 9. mouit ae fere D. tectum om. AS. 10. teruisset S\ sed corr. S^. veniens AS. 11. considerando om. S. incuria S. sibi (pro ei) AS. redarguerat V. 12. eloquio DAS. 13. tuciorem A. 14. Ingello om. A. fvartingi A h. 1. solus. cenantem V. ibi sex A. 15. dapas A. ossa(!) S. elixa Saxo; lixa codd. 16. remitteret Saxo; amitteret D; dimitteret VAS. 17. temperancie consueta (! om. de) A. gdam (condam) VS, iit sæpiiis. 18. extraneas A. 20. iracundie D. 20— 21. tum .. tum AS; tn . . tn, ut vid., DV. 20. pristinas A. 21. vidit om. AS h. 1. sibi car. S; krmi sibi V. 23. victam V. 23—24. detrahens proprio AS. 25. eiecit V. indignans rep. D; rep. indignum AS. pepulo S.
�� �