Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/361

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


COMPENDIVM SAXONIS. MB. IX 343

secum filios Byorniim, Fridleuum et Rathbertum; nain Reg- waldus, Wilhsercus et Ericus, quos ex Suanlonga susceperat, nondum eianl armis apti. In Sweciam igitur venienti occurrit Sorlus cum exercitu, offerens commune vel singulare certamen; cumque Regnerus singulare elegisset, cuin tribus filiis suis 5 intrauit certamen contra Starkum pugilem, babentem secum .VII. filios suos, atque victoriam optinuit, vtroque exercitu inspectante. Quia vero Byorn illesus in illo certamine per- mansit, tanquam inuulnerabilis Byorn Jærnsiith est vocalus. Habita igitur super istos victoria Regnerus a^/grediens Sorluin 10 cum omnibus, quos secum habuit, interfecit, ae Byorn ob eximiam fortitudinem Swecie prefecit.

V. Dum igitur aliquantulum quiesceret a bellis, cepit quandam mulierculam adamare, et, vt cicius optineret inten- tum, inconsueto modo patrem eius honorabat; nam cum esset 15 plebeius, rex tamen eum frequenter ad epulas inuitabat, ae proximum sibi residere fecit, ei frequenter assurrexit ae donis honorabat. Admirans ille, cur rex sibi tam honestus esset, cogitare cepit, quod forsan sibi hoc fieret propter filiam suam pulchram; ideoque extunc eam diligencius obseruabat. 20 Regnerus tamen per internuncium consensum puelle intelligens assumpta veste muliebri ad eam venit atque, ut mulier lectum eius intrans, eius amplexibus fruebatur. Cumque vterus eius intumesceret, artaretque eam pater, vt huius rei actorem proderet, rex factum suum publice fatebatur, natumque ex ea 25 filium Vbbonem nominauit; hic erat filius Regneri vndecimus. Qui matrem dilexit, eo quod regiis amplexibus se dedisset, sed patrem minus curauit, quod plebeie mulieris concubitum

1. biornura S. Regnaldus AS (Saxo). 2. Witsercus Saxo; Withbertus DV (Witb. A); Vithbertus S. Hericus A. Suanlogha Saxo. 3. igitur om. V. 4. sing. bellum S. 6. contra starcum AS; cu Starku(!) V. 8. aspectante AS. biørn V; biorn S, et sic sæpe variatiir. in illo bello S. 9. jernssiilb S. 10. Regnerus om. S. aggrediens scripsi (impetitum Saxo); egrediens DVA; Regrediens S. 12. fwec^ DVS. 15. modo VAS; more D. eius om. S. cum nam D. 16. piebeg AS. 18. (h)onerabat malim. åmirans S. 19. hec fierent D. 20. extunc om. S. 22. veste mulieris A. ad lectum A. 24. tumesceret S. artaret (^= cogeret), om. que, A; hortaretur eamque pater S. auctorem S; sed actor sæpiiis pro auctore dicitiir. 27. regibus VD, sed in D con: in regis. dedi- fisset(!) S. 28. sed patrem nimis . . quod, signata lacuna, A. eo quod S. plebee S; plebeis A; plebeio V {et initio D).

23*

�� �