Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/370

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


352 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINDRES

qui sibi eius obitum nunciaret. Cumque Thyræ certum nun- cium de eius nece habuisset, nullusque auderet dicere regi, illa, quod ore non audebat, opere declarabat; nam regem regalibus exutum induit cum aspera et lugubri veste, quali in 5 exequiis et luctu carorum vti solebant. Tune Gorm: »En«  ait »michi mortern Knutonis publicas«. Thyræ respondit: »Hoc tu dicis nobis magis quam nos \tibi)«. Quo audito pater statim ex dolore nimio exspirauit.

��EX LIB. X. SAXONIS.

10 I. Uefuncto Gorm successit ei filius suus Haraldus, qui insignia opera circumquaque peregit. Quo tempore mor- tuus est Edelradus, rex Anglie; cuius filius Adalstenus, de teslaniento patris non curans, sibi Angliam vsurpauit. Sed Haraldus noluit contra eum pugnare, eo quod auunculus

15 suus esset, Rex autem Norwegie contra Adalstenum processit; qui timens cum rege Norwegie pacem fecit recepitque filium eius Haquinum paruulum sub specie educacionis, promittens, quod ei Angliam in testamento legaret. Post modicum tempus mortuus est rex Norwegie, et consequenter Adalstenus est

20 defunctus; sicque Haquinus ambo regna occupauit. Quod audiens Haraldus proposuit primo Norwegiam infestare; occurrit autem ei quidam Haraldus, Gunnilde filius, petens auxilium ab eo contra Haquinum ae promittens Danis tri- butum, si cum eorum adiutorio victoriam optineret. Quod

25 audiens rex tradidit ei duces Hewindum et Karlhoflum cum adiutorio .xl. nauium; quibus congressis cum Haquino, dicti duces occisi sunt Danique fugati; nichilominus tamen in Noricis equalis strages facta fuit. Dum autem Haquinus post

1. thyra VAS. 3. illa quidem ore A. 3-4. rege regalig (D) exulo V. 4. cum A; eum codd. 6. knuthonis A. Thyra S (Tyra A?). 7. tibi addidi. 8. pf (pater) s. s. scilicet gorm D^. expirauit S. 9. Inscriptio in D: Haraldus 669. Lliber x9 laxonis; /nA: De Rege Haraldo, ei in marg.: lxxxvi. Harald Blodtand Gormlon. 12. Adal- tenus codd. iibique, sed interdum corr. D^ 14. awunculus DVS. 17. eius om. AS. aquinum V. paruulum om. S. paruulum Haquinum A. 19. et om. AS. 25. et om. AS. karlhoftum DS(A?), sed corr. D^. 26. sexaginta Saxo. 27. tamen (tn) om. D. 28. facta est S.

�� �