Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/371

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

COMPENDIVM SAXONIS. LIB. X 353

pugnam ad classem rediret, visum est quoddam mirum et inusitatum in aere prodigium; nam sagitta (juedam vagans in aere hue alque illuc se vertebat, quasi querens, queni per- cutere vellet; mirantibus igitur cunctis et stupentibus, subito sagitta in caput Haquini cadens ipsum exstinxit. Haraldus 5 itaque predictus hoste mortuo regnandi fortunam adeptus tribus annis Danis promissum tributum soluit.

II. Accidit autem eo tempore, vt Stirbiornus, tilius Byornonis regis Swecie, cum sorore sua Gyritha veniret in Daciam ad Haraldum regem Dacie, petens auxilium contra lo Ericum, filium patrui sui, per quem regno fuerat spoliatus ; Haraldus benigne eum recipiens promisit adiutorium sororem- que eius recepit vxorem. Post hec Haraldus deuincens Slauiam apud Julinum, nobilissimum illius prouincie opidum, Stirbiorno duce presidia militum collocauit; quorum probitate circum- 15 quaque Danicum imperium plurimum auclum fuit. Deinde Stirbiornus, regnum paternum recuperare desiderans, vsque in Hallandiam cum Haraldo processit. Vbi audito nuncio, quod imperator Otto Juciam deuastaret, Haraldus versus Juciam festinanter properauit. Otto autem interim sine resistencia 20 per Juciam transierat, quousque veniret ad quendam sinum, qui nunc Ottæsund dicitur; in quem lanceam, qua vtebatur, proiecit, deinde rediens per modum fuge festinabat. Haraldus autem superueniens Ipponem, extremi agminis ducem, cum hiis, quos secum repperit, trucidauit. Interea absente Haraldo 25 Stirbiornus per milites incitatus incaute Sweciam inuasit, ibique in bello occisus est. Post hec Thyræ regina, mater

��1. mirum ae D; om. AS. 2. in {post inus.) om. S. 3. hue et illue D. 5. cadit (S : eecidil) ipsumque extinxit AS. 6. H. igitur S. 6—7. adep- tus est. Tribus S. 7. Dani(!) V. 8. verba autem eo tempore om. D. stirbiornus h. 1. S; ceteris fere locis stirbornus codd.; Sturbiornus Saxo. 9. biørnonis V. gyrithæ V. 9 — 10. ad daciam A. 11. spol. fuerat V. 12. benigne A, ut sæpius. 13. Post hoc D. 14. iulium AS. 15. duci AS. 15 — 16. verba omnia quorum . . auctum fuit om. S; plurimum tanlum om. A. 17. reparare AS. 17 — 18. vsque ad hollandiam A. 18. halan(ham DV. 22. otles(s)und S(A).

23. fuge I fuge fest. D, sed alterum fuge in fugcre corr. D^.

24. ypponem AS; Epponem Saxo; in marg. D man. recentissima Ebbonem. extremi om AS. 25. reperit VS. 26. storbornus S. 27. thyra S.

�� �