Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/380

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

362 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

num suuni Olauum, regem Swecie, in adiutorium, in mari cum hoste conflixit. Sagittarius autem Olaui, regis Norwegie, Enarus tam horrendum arcum habuit, vt iaculo ipsius nichil obsistere posset. Primo igitur iactu per malum nauis Swenonis

5 tam subito spiculum transegit, quasi pellicula eodem loco fuisset; secundo iactu regis clipeum nauisque tabulam trans- fodit, vixque inter vndas sagitta impetus sui finem habuit. Timens igitur Sweno plus illum sagittarium quam totum illum exercitum aliquos sagittandi peritos ordinabat, qui eum

10 solum interficerent; quibus certatim in eum tela iacientibus, vnus eorum arcum illius grauiter lesit, adeo vt fragor rupture eius late audiretur. Stupenti Olauo et querenti, quid fractum esset, respondit Enarus: »Norwegiam a te conuulsam puta!«  Quod et factum est; nam Noricis cadentibus timens Olauus

15 in manus hostium venire sponte in mare decidit ae submersus est. Igitur habita Norwegia Sweno in Angliam transiuit, a cuius rege pactum recepit, vt ei in regno succedere deberet, Eo tempore Popponi Rubrandus successit, Harico Marcus, Helfdago Fulbertus; post quem Othenkarus Albus, nobilissimi

20 generis, episcopus fuit, qui latissimo patrimonio suo ecclesias ditauit, adeo vt pociores ecclesie Jucie predia sua ab eius dono receperunt. Ceterum Sweno senio confectus infatiga- biliter diuino cultui deditus fuit atque in ipso perfectissime vite fulgore decessit. Dicitur autem sepultus Roskildie in

25 ecclesia cathedrali in choro iuxta maius altare.

XI. iVlortuo Swenone Anglici et Norici, dominium Danorum detractantes, Ethwardum et Olauum super se reges statuerunt.

1. in adiutoriura VAS, om. D. 2. saggit. olaui autem S. 3. archum S. 5. spiculo AS. Iransfigit S. 5-6. eodem fuisset loco S; fuisset eodem loco A. 7. inter diras vndas S. sui om. AS. 8—9. fort. totum alium exerc. 10. tela om. S. iacentibus AS, sed corr. S^ 11. adeo quod D. 13. compulsam S. 15. in mari d. et s. A. 17. in r. suo cedere D. 18. Rimbrandus Saxo. harrico DA; hairico S. marchus D. 19. fulbertus A; fubbertus S. Oth. awus S. 21.primor- dia(!) sua S. ob(!) A, 22. seniu V. 23. cultu codd., correxi.

p Ibissirae {pro pfcissime) S. 24. rosk/ vel ros^'C codd. 25. kathe- drali V. Hane notam epitomator de suo adiecit, eumque secutus est Petrus Olai; in Ann. Ry ens. est: portatus Roskildis ibique sepultus est. — 26. Inscriptio in D: Gamleknuth 689; in A: De Rege kanuto primo, et in marg.: Lxxxvni. Gamble Knud føn (! pro fuend) føn. — 27. regem codd. In marg. D: hic de sancto olauo.

�� �