COMPENDIVM SAXONIS. LIH. X 361
I
silio duos valde versutos in Norwegiam misit, qui se dicerent profugos a facie Swenonis. Qui venientes tanquam exules ab Olauo {bene} recepti sunt; cumque familiares facti fuissent, quantum coram eo Swenonem vituperabant, tantum filiam Swenonis Thyiam de pulchritudine et honestate commen- 5 dabant. Tandem per eos induclus legatos ad Swenonem misit pro eius filia postulanda; qua sibi per patrem promissa gauisus valde Olauus connubium Syrithe, matris regis Swecie, noluit inchoare; ymmo eam contempnens propter amorem virginis lurpi niodo confudit. Nam ad nauem suam eam lO vocans quasi pro colloquio habendo, insidiosos ordinauit, vt, dum ipsa pontem nauis ascenderet, illi pontem mouendo eam deicerent in aquam. Quod dum Norici fecissent, non adhuc contenti regiam matronam sic confudisse eciam ei sub hinni- tus specie libidinosum animum exprobrabant. Hee est Nor- 15 wegica humanitas, que non erubuit splendidissime femine innocenciam tam turpiter proculcare! Noricis ergo quicunque humanitatem erogat, ingratis beneficium prestat. At regina fere aquis perfocata cum magno Swecorum rubore vix erepta est. Tandem recepto spiritu minis, quibus potuit, factum sibi 20 obprobrium insecuta est. Audiens autem Sweno, que gesta fuerant, eandem Syritham procabatur, que tanto ei libencius (nupsit), quanto a rege Noricorum indigne tractata fuit; de qua Sweno suscepit filium Kanutum. Cumque Olauus, rex Norwegie, mitteret pro filia Swenonis sibi promissa, ei dene- 25 gata est.
X. Igitur Olauus confusus, quod duo splendidissima coniugia amiserat, congregato exercitu in Swenonem voluit verecundiam suam vindicare. Sweno autem, aduocans priuig-
1. versutos: satellites add. Saxo. 2. ab om. V. 3. bene addidi (indulgentius Saxo). 4. witup. D. 8. r3'rith5'e S. 9. noluit om. AS. immo V. 13. deiecerunt A. 14. regiam VAS^; regina (!) DS^ sicut D. confundisse S. 14—15. sub h. s. Saxo\ subinnitus spe DV; inimicus spe A; mutus spe S(!). 15. exprobrant A. norwegia {vel -gie) A. 17. tam om. S. igitur S. 18. prat (= prestat) codd. Ae S. 18—19. fere regina AS; regia fere D. 19. prefocata S^ {ut Saxo). robore AS. 20. nimis V. 21. Sueno hec gesta A. 22. fuerunt D. eodem V. 23. nupsit om. codd., add. Langebek. 28—29. ver, suam voluit vind. D. 29. preuignura DAS; priuignura filium {pro suum) V. '
�� �