Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/382

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

364 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

Kanutus Olauum ad Gerithslauum, Orientalium ducem, fugere in exilium coegit. Recuperata igitur Norwegia rediens Ricar- dum de patria sua fugauit, quia sororem suam Estrith, quam ei vxorem dederat, grauiter affligebat, ipsamque in Sialendia

5 positam parcium regiarum fecit procuratricem. Interea defuncto rege Swecie Olauo, fratre Kanuti ex matre, successit ei Ømundus filius suus. Tune Olauus, rex Norwegie, habito adiutorio de Swecia audacter Norwegiam intrauit, sperans, quod iam posset resistere Kanuto, fratre defuncto. Hic Olauus, vir per omnia

10 catholicus, populum rudem et paganum in diuersis partibus ad cultum dei et honestos mores adduxit. Hic dum quadam die dominica quoddam lignum per incuriam secaret, astantes- que ,sibi dicerent festum esse, ille scindulas ligni collectas super palmam dextre manus sue comburi fecit; et licet in

15 nullo lesus esset, voluit tamen per hoc ostendere, quam acri pena violacio festorum sit percellenda, et \cauere}, ne eciam factum suum esset aliis exemplum delinquendi. Ceterum pater erat pauperum et pupillorum, venerator sacerdotum, omniumque cultor virtutum.

20 XIII. Vlfo autem predictus, inuidens virtutibus Kanuti, quia aperte non audebat, dolose contra eum cogitabat. Nam Swecis frequenter Scaniam infestantibus petiuit Vlfo, vt ipsum Kanutus mitteret contra eos daretque sibi litteras ad Estrith, que auctoritate regis fungebatur in Sialendia, vt ipsa faceret,

25 que Vlfo imperaret. Qui cum litteris ad eam veniens eius connubium postulabat; {at) illa credens hoc ex fratris procedere voluntate contradicere non presumpsit: sic versutissimus nequam tam regem quam eius sororem circumuenit. Tune

1. de {pro ad) D. gerith flauum DV; gerilh flauiatn A; gerith flauorum S. 4. dederat vxoreni S. ryala!;e)ndiam D(A). 5. parencium reginarum (!) S; picium {pro pcium) regiarum V. 6. ødmundus S semper. 10. katholicus AS. 12. incuram A. 14. sue dex. man. AS. 14—15. in nullo lesus: de hac re nihil dicit Saxo, sed epitomator hoc ex Legendis de S. Olauo sumpsisse videtur; ofr. S. R. D. Tom. II p. 537,26 et p. 5^8, 21. 15. acer(!) A. 16. procellenda DAS; procellanda V; correxi. cauere addidi; nisi forte et tollere aut in .r. (scilicet) muiare malueris. 18. pater pauperum, cfr. lob. 29, 16; in Legendis Sanctorum sæpe recurrit. veneratorum(!) A. 24. regi V (regia Langebek). fyalandiam D. 25. ad eum V. 26. at addidi.

�� �