Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/383

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

COMPENDIVM SAXONIS. LIB. X 365

Vlfo nequiciani suam aperiens Daciam aperte diffidauit; sed limens Kanutum fugit in Sweciam cum vxore, vbi cum Olauo, rege Norwegie, et Ømundo, rege Swecie, sic ordina uit, vt Olauus cum classe Sialendiam inuaderet, Ømundus cum lerrestri exercitu Scaniam intiarel, ipse vero {e} Swecia cum 5 classe eis adueniret. Quam conspiracionem quidam Haquinus festine in Angliam nauigans Kanuto intimauit. Qui dum cum exercitu versus Daciam nauigaret, interim Olauus in Sialendiam veniens populum conuocauit multoque sermone eum a Kanuto auertere nitebatur; cui quidam senior astute respondens ipsum 10 placidis sermonibus detinebat. Eis sic adinuicem sermoni- zantibus quidam explorator accurrens dixit Olauo, grandia vela terre appropinquare; respondit senior, naues mercatorum esse. Secundo quoque simili nuncio accepto senior similiter respondit. Tune Olauus, suspectum senem habens, misit 15 nuncium, qui diligenter videret, an naues mercatorum essenl; qui rediens dixit, mare nauibus completum. Tune, cum Olauus argueret senem de mendacio, respondit senior, illos aduenire, a quibus aliquis posset ferro Daciam comparare. Olauus igilur vix per fugam euasit; Kanutus autem portum 20 cum classe intrans quieuit post laborem. Audiens vero, Ømundum Scaniam intrasse per terras, Vlfonem autem ampnem Hellucha intrasse cum exercitu nauali, ipse contra Ømundum processit, classem vero suam misit contra Vlfonem. Congressus cum Ømundo ipsum obruit. Socii autem, qui in 25 classe erant, videntes Vlfonem cum suis quandam insulam

1. apperiens S. 5—8. verba Scaniam . . dum cum exercitu om. V.

5. au (= autem) ex v° (vero) corr. S^. e Swecia scripsi cam Saxone: fwec^ D; cum classe Suecie A; cum c. fwec^ (o: Swecis) S.

6. eius(!) S. 7. nunciauit A. 7—8. dum versus D. cum exerc. S.

11. sic om. S. sermozinantibus S, sed alia formå æque bona est.

12. explorato V. occurrens AS. 13. apropinquare DYS, iit sæpius. 14. secundo quoque VA {et Saxo); secundoque DS. 16. videret qui in nauibus m. S. 17. qui rndens (o: respondens) S. reple- tum D. 19. a's (o: aliquis) DV; om. AS (alias male Langebek). 20. per fugam vix S. 22. Vlf S; VfFonem V in fine paginæ, sed deletum est. 23. per ampnem S. Hellucha, ut vid., A, certe ita scribendnm credo (Hellug-Aa; fluuium Helgam Saxo)-., hellutha DVS. ipse om. D. 24. misit om. S. 25. aggressus contra Ødm. S. 26. suis scripsi:, sociis codd., sed hic saltem sociis suis dici debuit.

�� �