Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/392

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

374 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

restringere coniugalem, recepit Gyth, filiam regis Swecie, co- gnatam suam, vxorem, eiusque concubitu incestuoso pro malri- monio vtebatur. De qua re ipsum episcopi Eginus Lundensis et Wilhelmus Roskildensis grauiter arguerunt; sed cum rex 5 nollet eis acquiescere, illicitas eius nupcias apud archiepiscopum Bremensem accusabant. Qui cum regem salutaribus monitis ab incestu reuocaret, ipse minas opposuit, quod tales repre- hensiones gladio vindicaret. Tandem Wilhelmus episcopus tantum erga eum elaborare poterat, , vt non solum vindictam 10 conceptam sed eciam vxorem illicitam abnegaret. Igitur Gyth in Sweciam rediens yidua permansit, vouensque castitatem sanctissime vsque ad mortem vixit.

V. Sweno autem, diuino cultui intendens, in ministris ecclesie non tam litterarum noticiam quam mores sanctos

15 ponderabat. Nam Swenonem Noricum, morum grauitate con- spicuum, sed valde modicum litteris imbutum, plurimum dili- gebat; propter quod alij clerici regis dicto Swenoni inuidebant, sed propter litterarum impericiam deridebant. Nam cum qua- dam die oracionem pro rege sollempniter legere deberet, in

20 qua habebatur 'famulus tuus', illi deleuerunt sillabam fa, ipseque postea legens, cum nesciret corrigere, regem 'mulum' appellabat. De quo cum alij cachinnose risissent, et rex, quod factum fuei'at, didicisset, eos grauiter de malicia increpauit, dicens dictum Swenonem infra breue vltra eos scienciam

25 habiturum, Quod et factum est; nam per regem missus ad studium tantum in breui profecit, vt rediens veneraretur ab eis propter scienciam, quos prius habuerat irrisores.

VI. Inter omnes Wilhelmus episcopus apud regem carissimus habebatur, qui eciam regi equalem affectum rependebat; huic

30 ergo et dicto Swenoni tanquam sibi fidelissimis rex se et sua

1. gynthæ A (item 10); gyrithe h. 1. S; infra grythæ. (Gutham Saxo). 2. concubitum A. incestuose S; hicestuo A. 3. ipsum ipsi (ipm ipi, pro ipra epi) S. 6. moitf'^ S {voluit certe: moni- cionibus). 7. reuocarent S. 8. episcopus om. S. 9. laborare codd., correxi. 13. autem om. S. 14. non Langebek; nam D; Nam AS. 18. sed D; et AS. 20. hane sillabam AS. 21. cor- rigere se S. 22. cachinose A. 23. fuisset S. increpabat AS, 25. habituram A. 27. derisores S; a quibus prius habebatur in derlsum A. 28. carissimus om D. 28-29. car. fuit S. 30. fidehs- simus rex et sua conciha S.

�� �