Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/394

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

376 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

dimidium Stæfnshæræth eidem ecclesie conferebat. Igitur post hoc factum rex et episcopus plus se mutuo dilexerunt; optabat vterque, ne alteri superstes esset.

VII. Kanutus autem, filius regis, statim in ipsa adolescencia 5 mira probitate pollebat; nolens enim inercia et desidia grauari,

sicut frater suus Haraldus, collectis sociis de Sembia et Estonia trophea sollempnia reportabat, atque pro tuenda patria iugiter circuibat piratasque consumebat, adeo vt eum regni dominum futurum nullus dubitaret. Tandem Sweno senio confectus in

10 Jucia infirmari cepit, proximusque morti presentes iuramento constrinxit, vt corpus suum Roskildiam deportarent. Qui cum in Sialendiam cum corpore venissent, venit episcopo nuncius, quod funus regis adueniret; qui statim in ecclesia duo sepulcra fieri precepit, deinde equum ascendens regio funeri occurrebat.

15 Dumque per quandam siluam iret, fecit fieri feretrum; quod, dum factum fuisset, equis fortibus imponebat. Cumque siluam egressus funus regis adesse videret, descendit de equo exten- ditque cappam super terram; genibus autem flexis deum inuocans, vt, si ei aliquod beneplacitum fecisset, ipsum vlterius

20 viuere non permitteret, super cappam se inclinans statim spiri- tum exalauit. Qui feretro nouiter facto impositus ante funus regis portabatur, factisque soUempnibus exequiis in sepulcro iuxta regis tumulum est sepultus. Hee fuit vera amicicia, qua nec in morte amicus ab amico voluit separari. Post Wilhelmum

25 igitur episcopum supradictus Sweno Noricus communibus cleri suffragiis in episcopum est electus.

VIII. lost mortem regis Swenonis maior pars Danorum, considerans probitatem Kanuti, noluit eum facere regem, sed

1. ftæfnshr^ DSA. 2. diligebant AS. 5. enim scripsi (quippe Saxo); autem codd. post desidia grauari rursus incipit V. 6. fam- bia AS. 8. dominium A. 10. cepit infirmari D. 12. fyal(l)endia AS. venissent om. A. 17. extendit (om. que) AS. 19. aliquid A. bene- ficium DS. 20. super cappam om. S. 23—24. que nec D. 25—26. CO mm. suffr. cleri S. 27. Inscriptio in D: haraldus 729; in marg. A: xcn. Harald Suend føn. 28. probitatem, /. e. forti- tudinem, strenuitatem militarem, ut sæpissime in hoc libro. noluit D et fort. V {etsi in hoc uoluit potest legi); voluit AS (contra Saxonis mentem).

�� �