Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/395

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

COMPENDIVM SAXONIS. UB. XF 377

Haraldum desidem et inertem; voluit enim pestilens populus magis ocio vacare sub Haraldo quam exercere probitatis opera sub Kanuto, colorans maliciam suam per hoc, quod Haraldus maior natu erat. Soli Scanienses probitatem Kanuti amantes eius dominium affeclabant. Conuenit igitur regnum apud Ysøør, 5 vbi ad quandam arenam classis Scanie cum Kanuto erat ad orientem, reliqua pars regni cum Haraldo ad occidentem. Vbi Haraldus complices suos allocutus dixit ridiculum esse, si ipse postponeretur, qui esset maior natu, minore exaltato; deinde melius incolis esse in pace \viuere) quam bellis iugiter occu- lo pari ; promisit eciam impias leges abrogare ae placirfas seeundum fauorem populi editas promulgare. Quibus promissionibus imperitam multitudinem sibi deuinciens Kanuto per legatum mandauit, ne regnum minor natu ambiat, neue pacem patrie intestinis bellis destruat, adiciens minas, si secus agere attemp- 15 tåret. Videns autem Kanutus regnum a se auersum, cuius defensor fuerat, cum tribus magnis nauibus in Scaniam rediit, ae vlterius in Sweciam quasi fugitiuus transiuit; nam cum Haraldus ei nuncium mitteret, vt rediret tanquam socius regni futurus, noluit ei credere, cuius iam minas fuerat expertus. 20 Haraldus autem curiam per octo dies tenens legem edidit, vt reus contra actorem lege vel iuramento se tueri posset, quam- uis prius lex fuerit, vt reus testibus conuictus semper damp- nandus esset; quam legem, ymmo pestiferam abusionem, Dani adhuc tam firmiter tenent, vt prius vita quam ea carere vellent. 25 Preterea Haraldus solummodo hoc bonum habuit, quod diuino officio intentus fuit; sed sub eo scelera impunita fuerunt, egitque vnusquisque impune, quod volebat. Talem dominum Dani habere volebant! In nullo igitur regis officium executus, cum duobus annis prefuisset, defunctus est. 30

1. Haraldum om. S. 1 — 2. sed H. d. et inertem petiuit pestilens pop., quia voluit magis ocio vacare A. 10. viuere {vel agere) addidi. 11. placidas scripsi (blandas placidasque pro eorum arbi- trio Saxo); placitas codd. 13. sibi multit. S. deuinciens Langebek; deuincens codd. I\anulum S. 14. neue Saxo; ne codd. 15. addi- ciens codd., sed in S correctiim. attemptauit A. 18. fugilinus AS. 21. p .8. dies DV. 22. i)ossil codd., correxi. 23. fuerat AS. victus D. 24. immo V. abusionem om. S, sed in marg. håbet notam: Quedam abusio. 25. tam om.V. 28. impune VA; impie DS. quod DVS; quitquid A. tale dominium S (dominium cciam A). 29. Dani om. A. exequtus V; exsecutus S.

�� �