Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/408

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

390 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINOREIs

misit. Qui dum vrbes Dacie considerasset, Lundensem vrbem pro eo, quod ad eam ex finitimis terris per terram et mare cicius transeatur, metropolim Dacie instituit, Ascerumque, nobi- lissimum Jutensem, moribus excellentem, eiusdem vrbis episco- 5 pum, in archiepiscopum ordinauit; insuper et iurisdiccionem super Sweciam et Norwegiam ei dedit. Sic igitur per Romanam curiam ecclesia Daciana non solum a prelacione Teutonica est erepta, sed eciam Swecie et Norwegie est prelata.

VI. Interea Ericus nauigio in Rusciam venit; quam per

10 terram transiens, magna parte Orientis transcursa, tandem Bizancium venit. Quem imperator Grecorum, intra vrbem recipere non andens, extra officiosissime pertractabat. Hic imperator multos milites Dacos secum habebat; nam inter ceteros Constantinopolitane vrbis stipendiarios Daci sunt primi

15 primumque milicie gradum optinent, eorumque custodia rex salutem suam munire consueuit. Sed cum virtutem Erici plenius didicisset, iussit ciuitatem ornari ae plateas culcius sterni, Ericumque dextera manu venerabiliter exceptum cum magno omnium tripudio ad palacium deduxit. Nec potuit

20 sibi maiorem honorem facere, quam fecit; nam de propria aula propter eum cessit, nec eam aliquis imperatorum postea in memoriam tanti hospitis intrauit. Peritum eciam sculp- torem accersiuit, qui staturam eius stantis et sedentis diligenter consideratam parili mensura sculperet, preciosisque coloribus

25 superductam in publico statuit ab omnibus perhenniter inspec- tandam. Deinde monuit placita postulare ; qui, nichil volens

2. ad om. DV. 3. Dacie om. S. Afferumq; A; Acerumq; S. 3—4. nob. Jutensem DVS; nob. nitentem A. 4. exellentem D. 5. 7 (et, pro i) arch. S. 6. ff (super) om. V; itaque Langebek: Swecie et Norwegie. dedit ei V. 7. a om. V. 8. est ante prelata om. A. 9. Interea om. A. 9—10. in ruciam venit, per quam terram AS. 10. transcussa AS. 14. Constantinopolitani AS. stipendarios A. primi codd.; malim plurimi (ptirai). Ceterum narratio manca videtur, et epitomator certe {post 16. consueuit) hane sententiam ex Saxone addere debuit: timebat igitur, ne, si Ericus vrbem intrasset, maiorem patrij regis fama celeberrimi quam stipendiorum suorum agerent respectum. 17. plenius om. AS. aduertisset {pro didicisset) S. ciuitates A. piatea D. 19. ad placidum(!) D. 24. preciosis {om. que) V. 25. subductam S; ceterum post hoc participium effigiem desiderari videtur. inspec- tanda A. 26. nichil volens DAS; nolens V.

�� �