Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/411

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

COMPENDIVM SAXONIS. lAU. XIII 393

II. Accidit aulem, vt Hinricus, filius Guthskalci Slaui, genitus ex Siritha, sorore Nicholai, iniuste per eundem Nicho- laum bonis maternis priuaretur; ob quam causam Dacie tam infestus fuit, vt totam terram inter Albiam et Sleswik penilus deuastaret, nec ipse rex Nicholaus intra Sleswici fines sine for- 5 tissimis excubiis remanere auderel. Ob quam causam rex classem contra Slauiam ordinauit, mandans Elauo, prefecto Sleswicensi, vt cum terrestri exercitu sibi in occursum veniret; sed Elauus, pecunia corruptus per Hinricum, mandatum regis non impleuit, Rex igitur in Slauiam veniens exposuit exercitum in campo; 10 \vbi} videntes Slaui, Danos sine equis esse, ordinauerunl equites, qui cuni impetu veniendo et recedendo Danos sagittis continue fatigarent. Quod et factum est; nam Dani adeo per hunc modum ledebantur, vt libenter fugissent, si euasio occurrisset. Ibi Haraldus et Kanutus, filij Erici Egoth regis, 15 grauissime vulnerati fuerunt. Tandem cum magna difficultate quendam monticulum ascendere potuerunt, in quo vsque ad sequentem diem se tenuerunt. Deficientibus autem cibo et potu et omni auxilio humano (nam Elauus cum terrestri exercitu, vt sperauerant, non venit), implorabant diuinum 20 adiutorium, vouentes, quod populus regni Dacie vigiliam sancti Laurencij, que tune imminebat, vigiliam Omnium Sanctorum et diem Parasceues arto ieiunio annis singulis ieiunaret, dummodo eos deus exinde eripere dignaretur. Sequenti die attemptantes, si possent ad naues redire, cum 25 graui periculo et amissis multis sociis vix euadere potuerunt. Porro rex reuersus Elauum non solum prefecture dignitate sed eciam omnibus bonis priuauit, redactusque est ad extre-

1. gotskalciS; gotscalci A. 2. firitlie S; geritha V. 3. maternis bonis AS. 4. fleswich D; fleswigh S. 5. rieswicenfes AS. 6. manere S. 7. mandens V. Elauo V semper; 01au(w)o DAS semper (Eliuo vel Elino Saxo). Olauo mandans S. flefwicen DAS; riefwic'" V, unde Langebek Sleswicensium {item infra 39i, 4). 8—9. olawus p. coruptus S. 11. vbi addidi. 13. fatigarent corr. ex fugarent D^. 14. ledebantur om. S. 18. dificientibus V. 19—20. exercitu terrestri A. 20. sperauerunt AS. diuinum DVS; dni (= domini) A. 21. vigilia D. 22. qui tune V. iminebat DS^; eminebat AS^. 24. deus eos S, sed eos s. v. add. S^. 25. sequente V. 27. elaum V. 28. priuabat S. in extr. S.

�� �