Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/412

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

394 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINDRES

mam paupertatem. Hinricus autem propter victoriam habitam audacior factus omnes maritimas partes Dacie nimium infe- stabat. Insuper propter defectum prefecti fures et latrones in partibus Sleswicensibus in tantum multiplicati fuerunt, vt 5 nullus sub sera vel sine clausura aliquid secure possidebat; nam Frisones, Holzati et Thitmarci noctes furtis, dies latro- ciniis impendebant. Adeo autem violencie in partibus illis succreuerant, vt plures, quibus rex gratis prefecturam illam exhibuit, acceptare non audebant. Tot erant ibi mala.

10 III. JCiO tempore misit Kanutus nuncios ad educatorem suum in Sialendiam, qui pecuniam suam apud eum depositam reportarent. Qui cum in mari essent inter Sialendiam et Feoniam cum pecunia redeuntes, viderunt piratas super- uenientes, ae pecuniam in profundum deiecerunt, malentes

15 eam perire quam hostibus obuenire. Quam iacturam Kanutus adeo pacienter recepit, vt in nullo animus eius propter hoc immutatus videretur. Aduertens autem, quam deformiler partes Sleswicenses starent propter iusticie defectum, petensque illam prefecturam a rege, patruo suo, gratis eam, sicut alij,

20 non poterat optinere; vendita igitur patrimonij sui parte formidolosum aliis dominium pecunia comparauit. Dux igitur factus Hinrico Slauo nuncios misit, quod libenter secum de pace tractaret, si primum dampna, que Jucie intulerat, emen- daret. Nunciis profectis tanquam responsi prescius congregauit

25 exercitum, vt statim intraret Slauiam post reditum nunciorum. Hinricus respondit, se nullam pacem cum Danis velle habere; quod cum Kanuto nuncij retulissent, remisit eos Kanutus, vt Hinrico diffidacionem nunciarent. Quod spernens Hinricus dixit Kanutum similem equo lasciuienti, qui difficulter equi-

30 tari potest, seque frenum ei impositurum. Quo audito Kanutus nocturno tempore festine transiuit, venitque diluculo ad muni-

5. sine om. S. 6. holzatici S; tiolsaci A; hokati(!) D. Itiyt- marci D; tithmarci S. 9. exibuit V; ex(h)ibebat S*^*. 10. Inscriptio in DA; De Sancto Kanuto Duce; in marg. S: historia sancti kanuti duels et martyris. 13. pheoniam AS. 17. mutatus S. videret D. autem om. S. 20. obtenere S. 21. pecunia om. A. 24. precius V. 25. stalim om. S. 26. habere velle V. 27. intulissent S. 31. fines anle transiuit excidisse piito.

�� �