Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/416

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


398 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

intencionem peregrinandi, vxoremque et filios Kanuto recommen- dauit. Interea Ingeburgh, vxori Kanuti, aliquo modo insidie innotuerunt, quas illa statim viro per litteras intimauit; ille autem, securus de amicicia Magni, monicionem vxoris timorem

5 friuolum iudicauit. Peractis autem quatuor communiter primis diebus Natalis, residuum festi Magnus et Kanutus diuisim peregerunt. Cum autem dies excogitati parricidij aduenisset, Magnus ad quandam siluam cum prophana societate iuit, occultansque socios inter arbusta misit quendam Saxonem

10 artem canendi habentem in Haralstad ad Kanutum, vt cum paucis statim veniret. Qui statim, tantum sociis quatuor assumptis, inermis equum ascendit, tantumque in Magno confidebat, vt eciam sine ense ei occurrisset, nisi pev suos ensem recipere quasi cogeretur. Tune dictus Saxo, per viam

15 ante Kanutum equitans sciensque eum diligere mores et cantus Teutonicorum, egre tulit necem tanti viri, et ideo per cantum eum monere voluit, vt sibi caueret de insidiis preparatis; non enim aperte ei \rem) reuelare poterat propter iuramentum, quod Magnus ab omnibus sociis extorserat in hac causa, Dictus

20 igitur Saxo cantare cepit tune notissimam hystoriam, qualiter Grimilda perfida et impia fuerit erga fratres, intendens, vt per hoc Kanutus aliquid suspiearetur de fraude Magni; at vir innocens nichil mali de amico poterat suspicari. Quod aduertens Saxo extremitatem lorice sue denudauit, vt per hoc

26 Kanutus cognosceret, socios Magni esse armatos; sed nec sic a fido corde poterat auelli. Cumque siluam intraret, occurrit ei Magnus, falsa oris hylaritate eum amplexatus. Kanutus senciens pecloris eius duriciam quesiuit, cur armatus esset; ille respondit, quod vellet domum cuiusdam rustici spoliare.

2. ingeborgh S; ingborch A. 3. intimauit DVA; pntauit (d: presentauit) S. 5. communiter Langebek; comiter DVA; comites S, sed hoc del. man. rec. primus V. 6. natat (/'. e. natalis) codd.\ natalibus Langebek. 7—8. aduenisset arl kanutus (!) ad q. s. V. 8. iuitqueV; iniuit A. 10. in om. V. haralstadh A; harelstædh S. 13. occurisset VS. 18. rem addidi. 21. g (/. e. gri) milda DV; igi^(D: igitur) milda S; milda A^; nulda(!), iit vid., A*. perfidia A, picidia, corr. ex piridia(!) S. fuerat AS. erga corr. ex ergo A. 22. vt (pro al) S. 23. nil V. 25. cognisceret V. Sic (pro sed) D. 26. a fide cordis A. occurrit om. S. 27. hilarilate V. 28. duri- ciam A.

�� �