Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/419

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

COMPENDIVM SAXONIS. LIB. XIII 401

exercitus sui restringebat. Videns igitur Nicholaus rex, quod exercitus Erici quiesceret, subito superueniens Ericum cum suis facilime effugabat. Rediens autem Ericus in Sialendiam per Sialendiam et Scaniam in regem est creatus; voluit enim tune nomen regis acceptare, vt populus eo magis sibi astaret. 5 Misit eciam litteras ad Lotharium imperatorem, vt amici sui Kanuti necem in memoria poneret, petiuitque ab eo adiutorium contra Magnum. Imperator, audiens intestino bello Daciam quassari, neglecta morte Kanuti venit cum exercitu, vt Daciam occuparet; quo veniente versus Danæwirke, Ericus occurrit lO cum classe circa Sleswik. Porro Nicholaus et Magnus cum tot Jutensibus venerant, vt cum eis nullo modo imperator bellare auderet; ne autem omnino confusus rediret, auertens se ab Erico, cui bene promiserat, fecit pactum cum Nicholao, Magnumque militem imperij fecit. Cumque vltra Eydoram 15 redisset, Ericus eum insecutus per summam execracionem ei perfidiam et leuitatem exprobrabat, addens, quod Magnus sic ei rependeret vt Kanuto. Quod et factum est; nam recedente imperatore Magnus inuasit Adulfum, qui extrema exercitus tutari deberet, eumque non {solum) sociis priuauit, sed eciam 20 arma turpiter abicientem fugam capere natando coegit. Ericus igitur per imperatorem fraudatus in Sialendiam est reuersus. Quo tempore Magnus, rex Norwegie, petiuit maiorem filiam Kanuti pro vxore, cui Ericus libenter annuit; atque, vt ligamen maius inter eos esset, ipse Ericus viceuersa recepit eiusdem 25 regis nouercam, quondam Norwegie reginam, vxorem.

IX. Sequenti estate Nicholaus Jutos congregauit; Ericus vero de Sialendia et Scania populum collegit. Transfugerat autem ad Ericum quidam Christiarnus, nobilis Jutensis, qui propter odium Magni reliquerat Nicholaum; huic Ericus mul- 30 tum innitebatur. Porro Petrus, episcopus Roskildensis, corpore

5. sibi acqulesceret et astaret A. 9. neclecta DS ; nec lecta V. 10. danæwerkæ (ke) A(S); daniwirki DV. 11. fleswich D; fleswigh S. 14. cum niculauo V. 16. insequtus VS. sumam exrecr. D. 16—17. ei in perfidiam V. 17. exprobabat V. 17—18. ei sic S. 19. adulphum S. 20. solum add. Langebek; om. DVS; tantum add. A. 23. rex norw. magnus S. 25. vice uersa DV. 26. condam AS. 27. etate V. 29. cftiarnus vel xftiarnus codd.; ego semper Clir. scribo. jutensis nobilis S. 31. imitebatur A.

�� �