Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/418

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

400 SCRIPTORES HISTO'RIÆ DANICÆ MINDRES

Skialmonis iniustam tanti viri necem querimoniis grauibus coram populo detulerunt, tunicam eius multis locis perforatam omnibus ostendentes. Haraldus eciam et Ericus, fratres Kanuti, non modicum fraternam necem coram populo conquerebantur. 5 Adeo igitur populus ad vindictam incitatus fuit, quod rex comparere non audebat; per Ascerum aulem, Lundensem archiepiscopum, rex tandem optinuit, vt secure ad placitum Ringstath venire posset. Vbi cum Ericus de nece fratris querimoniam faceret, populus communi dampnacione pace

10 priuauit tanti viri occisorem, rexque compulsus est iurare, quod eum semper vitaret ae de patria proscriberet, nec vm- quam reuocaretur, antequam a populo sibi venia tribueretur. Igitur Magnus in Gothiam, vbi rex fuerat factus, tanquam exul fugit; rex vero, pater eius, in Juciam nauigauit.

15 VIII. Tune quidam, qui conspiratores cum Magno in necem Kanuti fuerant, regi dicebant, quod melius mori posset, quam vnicum filium et regni successorem sic extra patriam proscriberet propter clamorem vilium rusticorum; quapropter hortabantur, vt filium inconsulto populo reuocaret. Quibus

20 rex perfidus consenciens contra iuramentum filium reuocauit. De cuius reditu prior sedicio renouata fuit; nam Haraldus et Ericus regem proclamåbant publice perfidum et periurum ae indignum honore regio, cui fides nulla esset. Populus eciam contra regem prouocatus dicto Erico, fratri Kanuti, nomen

25 regium optulerunt; non enim Haraldum efigere volebant, quia non solum auarus sed eciam tyrannus erat, vt dictum est prius. Ericus autem nomen regis recusabat, donee aliquid pro vlcione necis fraterne viriliter egisset, Collecto igitur exercitu in Juciam contra regem venit. Occurrit ei Thoro,

30 episcopus Ripensis, multis mendaciis ei persuadens, quod rex omnem voluntatem eius libenter facere vellet; quod Ericus credens verum esse, ae precibus episcopi flexus, impetum

1. rkyalmonis A; fkelmonis S, corr. in fkilmonis. 3. eciam om. AS. hericus V. 5. Adeo ergo AS. 6. autem om. A. 8. ringstadh S; ringstæd A. 9. damnacione S. 11. vnquam corr. ex nuquam S. 12. retribueretur V. 13. factus fuerit S. 14. exsul D. 15. quidam om. S. 17. iuxta(!) patriam S. 18. proscribere DS. 19. in consulto DV. 20. perfidis corr. ex perfidg S. 22. pei'- iurium A. 25. obtulerunt S.

�� �