Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/426

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

408 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINDRES

prefocauit; Eskillum falsi nominis episcopum ad arborem suspendit, armaque hostium Lundie inueniens suis militibus dedit, quibus ipsum Olauum iuxta Glumstorp facto prelio superauit. Olauus in Gothiam fuglens iterum per Blekingiam 5 redibat; sed et tune per Ericum fugatus collecta societate venit in Sialendiam pugnaturus. Vbi per Rikonem, episcopum Roskildensem, fuga tus venit in ifa/landiam. Inde iterum reuersus intellexit episcopum in Ramløsæ commorari; super- ueniens autem nocte dum episcopum inuadere vellet, cubi-

10 cularij episcopi \occurrentes) in hostio trucidantur. Videns episcopus se necessitate compulsum arreptis armis hostium viriliter defendebat; igitur Olauus precepit ignem afferri. Quod cum episcopus audiret, serinonem pacis efflagitat ab Olauo; quo promisso dum episcopus caput extulit, trucidatur. Hoc

15 facto {Olauas} festinus ad naues refugit, timens regem, qui in vicino erat; rex autem in Ha/landiam fugientem insecutus est, ipsumque tandem cum multis aliis bello occidit, Sed non fuit adeo fortunatus in bellis contra Slauos, qui non solum de Slauia ipsum fugabant, sed eciam in Dacia manentem

20 infestabant. Interiectis annis cum infirmari cepisset in Sialen- dia, fecit se duci in Feoniam, vnde erat oriundus; dumque vitam desperaret, recepit Ottonie habitum monachorum. Tune quidam Elauus de Wesingh ibi presens dixit, quod expediret statim de rege alio prouideri, eo quod iam sine domino

25 essent; quod audiens Ericus ex tristicia mortem accelerabat propter mencionem successoris.

V. Uefuncto Erico Lamb, de successore eligendo regnum non concordabat; nam Sialendenses et Scanienses elegerunt

1. pfocauit(!) A. Eskilli AS. ad arborem om. A. 4. blegun glam AS. 5. sed om. V. 7. Hallandiam Saxo; lalandiam V fiallandiam S; fyalendiam A. 8. ramløfe S. 9. episcopum om. AS euadere S. 10. occurrentes addidi {ex Saxoné). ostio A; ostiu V 11. areptis V. ostium AS. 15. Olauus addidi ex Saxone 16. lalandiam codd., corr. ex Saxone. 17. ipsum. Tandem A 19. eciam om. S. 21. pheoniam A. 22. de vita S. desparet (pro desparet) V. 23. Elauus wefingh V; olauus de wesing (wesing^) S(A). quod (ante expediret) om. AS. 26. menfionem A. — 27. Inscriptio in A: De Rege Magno(!), et in marg.: xcix. Swend Eriick Emundz føn, et paulo post: .C. Knud Magens føn.

�� �