COMPENDIVM SAXONIS. LIB. XIIII 407
lancea transfodit, clamansque, se regem occidisse, hortabalur alios ad militum internecionem. Mililibus fugientibus solus Ericus Lamb remanens diu pro rege eciam mortuo dimicauit.
IIII. rLrico mortuo populus Waldemarum, filium sancti Kanuti ducis, regem fecisset, si non etalis infirmitas obstitisset. 5 Igitur regem creauerunt dictum Ericum Lamb, sic dictum ex mansuetudine, prioris Erici ex filia nepotem. Hic preter animi fortitudinem quasi nullam dotem a natura acceperat, prudencia carens et eloquencia. Hic adeo salutis sue prodigus erat, vt bellum commissurus solus in hostes rueret, nisi a lo suis ofcseruaretur. Eo tempore Olauus, Haraldi filius, de Norwegia reuersus, habitis sociis voluit regem occulte peri- mere. Quadam igitur nocte rege in quodam hospicio dor- miente, superuenit; sed ab excubitoribus est repulsus. Olauus igitur in Scaniam fugit, ibique populum alloquens et multa 15 promittens in regem est electus. Quod indigne ferens archi- episcopus Eskillus contra eum cum Lundensibus pugnauit; sed ab eo victus Lundiam fugit, ibique per obsidionem coactus dedit Olauo obsides ae iuramentum de fide seruanda. Disce- dente \autem) Olauo contra iuramentum iuit in Sialendiam 20 ad Ericum. Cui Ericus commisit exercitum, vt iterato bellaret contra Olauum ; sed et tune, sicut prius, victoriam amisit. Igitur propter duas Victorias Olauus elatus bona episcopi et regis indifferenter spoliabat, ae in contumeliam archiepiscopi quendam alium eiusdem nominis posuit in sede eius; deinde 25 tanquam securus sine armis per Scaniam vagabatur. Quod Ericus intelligens paruis nauigiis in Scaniam nocte venit, elapsoque Olauo quatuor fortissimos eius socios captos aquis
2. internecionem VS {Saxo), sed in V corr. in interemcionem, at vid., in S in internicionem; interempcionera A. 3. Posl dimi- cauit in V additur etc(etera), tantum ad versum explendum, sicut in S identidem in fine capitum additur 00 00. — 4. Inscriptio in A: De Rege Erico lamb, et in marg.: xcvni. Eriick lamb eriicks Tølber røn. — 5. obstetisset S. 6. lamb ericum A. 7. superioris Erici Saxo. 9. carens om. AS. 11. seruaretur codd., correxi ex Saxone. olaus plerumque S, interdum olawus. 15. multum S. 16. indigne A. 18. lunb codd. solito compendio; Saxo urbem Lundiam vocat. fugauit AS. coactus om. S. 19. et iuramentum AS. 20. auté addidi. fiallandiam S in hac parte sæpius. 24. spoliauit S.
27*
�� �