Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/429

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

COMPKNDIVM SAXONIS. MH. XIIII 411

consueuit. Igitur Kanutus, comparatis naui et expensis, ad cognatos maternos in Poloniam fugit; {(jiiem) Poloni, credentes illum racione matris regnum Polonie appelere, intra niillam vrbera admittere voluerunt. Videns se ipsum suspectum, ad Hinricum, ducem Saxonie, confugit; apud quem minorem 5 fortunam, quam sperabat, expertiis, ad Hartwicum, episcopum Hamburgensem, veniens humanissime est receptus. A quo eciam exercitum optinens Juciam intrauit, multique Daci ad eum accesserunt, qui prius fidem dederant Swenoni.

VII. Sweno igitur in Wibergia se locauil; quo dum Kanutus 10 aduenisset cum exercitu Teutonicorum et Dacorum, quos secum habuit, commissum est prelium. Vbi cum Waldemarus in equo cum basta vni Teutonico occurrisset, quatuor lancee simul cum impetu in eum venerunt; nec tamen propter boc de sella euulsus est, licet equus super clunes posterius desideret. 15 Quinymmo riuum, quem socij sui transire deberent, adeo defendit, vt omnes transirent sociosque Kanuti fugarent, plurimos eciam occiderent. Kanutus iterum in Saxoniam fugit. Sweno igitur, sperans pacem habere, edificauit contra Slauos vnum castrum in Sialendia et aliud in Feonia ; que a 20 Slauis dicuntur destructa fuisse. Interea Kanutus Frisiam minorem intrauit, que pars est Dacie, molitusque est (jbellum) cum Frisonibus contra Swenonem ; Sweno autem cum parte magna Danorum factis pontibus per paludes Frisiam intrauit et occurrentes fugauit vel occidit. Kanutus iterum fugiens 25 venit ad Frethericum, qui iam nouiter factus fuerat imperator, petiuitque ab eo auxilium, promillens obsequium. Imperator igitur misit nuncium pro Swenone, dicens se habere desiderium

1. consweuit sicut fweno {pro fweones) S. nauis(!)A; nauibus S. 2. quem addidi ex Saxone. 3. nullum corfd., corr. Langebek ex Saxone. 4. malim ipsis. 5. fugit S. 6. expertus est S. harwicum DVS. 9. dederunt codd., correxi. 10. in wiberga se V; se in wiberga A; in wiburg se S. 13. in quo(!)S. 15. rp(o: semper, pro ff =:super)S. desideret scripsi (consideret Saxo); discideret DVS; discederet A. 16. quin ymo DA; quinimo V. riuum que S. 17. fugerent A. 18. eciam scripsi; et (7 pro 7) codd. occiderunt S. 20. pheonia AS, ut solent. 22. helium addidi (S in marg.: quartum bellum). 23. cum {ante Fris.) om. S. 23—24. cum magna parte S. 25. occur- rentes SA*; occurrens A^DV. et occidit A. 26. fredericum A; fridericum S. fuerat factus AS. 28. ad Swenonem S.

�� �