Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/430

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

412 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINDRES

videndi ipsum; nam Sweno et ipse socij fuerant adinuicem in curia Conradi iinperatoris. Veniens ergo Sweno in Mers- burgh ad imperatorem compulsus est, vt miles fieret imperij ; Kanutus vero miles Swenonis esset ae Sialendiam possideret.

5 Cumque Sweno, licet inuitus, consentire videretur, Kanutus noluit sibi credere, nisi Waldemarus interponeret pro hoc fidem. At ille, sciens Swenonem fraudulenter promittere, noluit fideiussor esse nisi liac condicione, vt, si Sweno pro- missa erga Kanutum non teneret, ipse Waldemarus dimisso

10 Swenone Kanuti partibus adhereret; cui condicioni assenciente Swenone insimul omnes in Daciam redierunt. Sed reuersus Sweno litteras imperatori direxit, per quas obsequium sibi promissum reuocauit; nec eciam, quod Kanuto promissum fuerat, seruauit. Elalus deinde in superbiam mores antiquos

15 patrie deseruit moresque Teutonicorum in vestitu, in cibis, in seruiciis, in milicia, in modo se habendi in mensa et in aliis obseruauit; honestos et prudentes viros fastidiens hystriones amabat; milites eciam, quos ditauerat, propter auariciam suam depauperauit; bona pupillorum abstulit; clientelam eciam

20 tantam habuit, vt terram nimis grauando a populo odiretur.

VIII. Eo tempore Nicholaus cardinalis legatus pape in

Norwegiam venit, constituensque ibi archiepiscopum ecclesiam

Norwegie iurisdiccioni Lundensis ecclesie subtraxit. Qui

similiter intendens idem facere in Swecia, dum Gothi et Sweci

25 de loco archiepiscopali non possent concordare, propositum immutauit. Volens in Daciam transire cogilauit, qualiter Danos per ablacionem Norwegice ecclesie offendisset ; ideoque premisit nuncios ad Eskillum, archiepiscopum Lundensem, promittens, quod maiorem sibi de nouo conferret dignitatem,

1. adinuicem om. A. 2. Veniens scripsi (ingressus Saxo); venit codd. igitur S. mersburch A; mersburegh S. 3. est om. V. 5. licet om. S. 6. sibi noluit V. 7. fraudulentum A. 9. non om. V. dimisso, /. e. relicto. 10. adheret A. consenciente S 11. insimul o. i. D. simul redierunt S. 12. dir. litt. imp. AS 15. et {pro in) cibis S. 16. in modo DVA; omni modo S 17. obseruabit V. histriones V. 22. gstituensq; DV; jstituensq; AS 23. iurisdiccione S, corr. S^. 24. ff (=similter) DV; fp (semper) A: om. S. 26. cogitauit post offendisset transposuit D. 27. ideo {om. que) S 28. pmisit corr. ex ^misit S^ 28—29. Lundensem, mayorem sibi de nouo promillens conferre dign. S.

�� �