Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/436

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

418 SCRIPTORES MiSTORtÆ DANlCÆ MINORES

Swenonis, Thedlauus, vicissim intrauit et exiuit, pessimo studio occupatus; semel autem intrans susurrauit in aures Swenonis, qui statini surgens, relictis militibus suis, iuit ad cubiculum, precedente luminis portatore. Mox eo egresso 5 milites eius inuaserunt Kanutum et Waldemarum. Waldemarus statim exiliens manum capa obuolutam ae super caput positam gladiis obiecit, ae Thedlauum in se grauius irruentem impetu pectoris prostrauit, cum quo et ipse cadens grauissimum vulnus in femore recepit; sed immemor vulneris, statim vt

10 super pedes constitit, per medium hostium exiuit atque cur- rendo in tenebris euasit. Thedlauus iterum surgens Kanutum cum mucrone per frontem confodit; vbi et Constantinus, primus inter Kanuti necessarios, est peremptus. Absolon autem salutarem exitum inter gladios poterat optinere, venit-

15 que in Ramsyø; vbi a villico recepto veloci equo venit ad matrem, indicans, que Roskildie gesta erant. Waldemarus in fuga duos de suis [a] casu inueniens eos comites habuit; quorum ope equum acquirens, eo quod propter vulnus bene ambulare non poterat, venit ad matrem Absolonis, vbi ligato

20 vulnere quieuit.

XV. Diluculo collectis Sweno ciuibus mentiri incepit, qualiter Kanutus et Waldemarus eum de nocte occidere temp- tauerant, et qualiter deo actore alter ceciderat, auxiliumque contra alium postulabat. Deinde fecit ledi omnes naues in

25 circuitu insule, ne Waldemarus euaderet, eumque per siluas et solitudines inquirebat. Sed Esbernus, nepos Skialmonis Hwit ex filio, procurato nauigio Waldemarum nocturno tem- pore ad mare expediuit. Statim orta tempestate inusitatam maris seuiciam Waldemarus est expertus in tantum, vt, mili-

1. tedlauus S (7. 11. tethl.). 2. occupatus codd.; sed scribd. puto occasionem facinoris speculatus, vid. Saxo. 4. ptitore V. 6. manum om. S. cappaA; cappam S. abuolutamDVA. 7.etthedl.V. grauius DV (acrius Saxo); grauibus A; grauiter S. 8. quo om. A. 10. con- stituit AS. 11. thetlauus D. 14. exitum corr. ex excercitum V. 15. ramføø AS. a deleui {non håbet Saxo). 18. adquirens S. 21. Sweno sociis et ciuibus D. cepit S. 22. de nocte eum S. temptauerunt A. 23—25. verba omnia et qualiter deo actore . . euaderet (25) om. D. 23. aliter {pro alter) A. 25. iuaderet V, 27. hwidh AS. tempore om. A. 29. in tantum W. est ex- pertus AS.

�� �