Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/468

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

450 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

permanserunt. Coactus igitur redire dictos proditores post reditum suum in Daciam iuste vita priuauit. Dum autem esset in redeundo, premissis legatis occurrit ei alter dictorum ducum, scilicet Ericus, sicque cum eo placitauit, vt rex Bir-

5 gerus terciam partern regni Swecie meliorem pacifice possideret. Dum autem dictus rex Birgerus in parte sua moraretur, intellexit, quod dicti duces iterum in malum suum machinarentur ; sed astute preueniens eos ad se inuitatos cepit, sicut prius ipsum ceperant, prodiciose, ae posuit in turri in castro Nykopensi,

10 vbi ipsum prius captum posuerant; ibique miserabiliter fame mortui sunt. Qui autem in terra pro dictis ducibus zelabant, occulte exercitum congregabant atque subito superuenientes regem Birgerum de terra fugauerunt. Veniens igitur in Daciam ibi mortuus est et cum regibus Dacie Ringstadis sepultus.

15 Rex autem Ericus iterum misit sororium suum, domicellum Magnum, filium dicti Birgeri regis, in Sweciam cum exercitu ad pugnandum. Qui dum Westgociam intrassent, occurrentes sibi in bello trucidabant, atque venientes in Ostgociam intra- uerunt castrum Stakæburgh. Populus autem prophanus illius

20 regni superueniens castrum obsedit ae oppugnauit, vt intus manentibus euasio nuUa esset. Propter quod dictus domicellus pro liberacione Danorum, qui secum erant, se ipsum Swecis tradidit ea condicione, vt non lederetur in vita vel in membris; super quo iurabant omnes nobiles illius regni, facientes super

25 hoc publicum instrumentum sub sigillis suis, Sed mortuo Erico rege, quem plurimum metuebant, perfidissimi et periuri dictum domicellum, cui homagiati fuerant, dum pater suus

��1—2. f (= pro) reditu S, corr. in p (per) red. 2. in dacia O. Cum autem O. 3—4. ducura dictorum S. 5. regni om. S. 6. Cum autem O. rex om. S. sua moraretur VAS; sibi assignata maneret O. 8. ipsum prius O. 9. ceperunt S. nycopensi SO; nykøpensi A^. 10. prius captum O; captum prius V; prius om. AS. fame miserab. O. 12. oculte S. 13. fugarunt O. Venientes A. 14. ae cum O. Dacie om. VAS. ringstadh A. 16. B. regis fwecie in fw. S. 17. wesgociam S; Vestgotliiam corr. ex Vesto- giam O. 18. osgociam S; ostegociam A; østgotiiiam O. intras- sent (!) OS (sed corr. S^). 19. Ibageburcti A; ftegeburgli S; Itæche- borg O. 20. superuenit A. pugnauit codd., sed corr. in oppug- nauit O. 22. Suecis se ipsum O. 23. ledetur VO. vel AVO; nec S. 25. puplicum V. 26. rege Danorum A. 27. omagiati S.

�� �