Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/496

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


478

��SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

��Regnum super regnum ruit, 70 et hoc malum vulgus luit: quod plectitur sic populus, asseuerat philosophus.

Ve mundo nunc ab scandalis! Ve pauperum piaculis! 75 Quicquid iam plangit Dania, leta gaudet Saxonia.

jBheu, eheu perfidia! eheu vetus inuidia! Quod diu clam delituit, 80 nunc in palam apparuit.

£'heu! reges tam nobiles, toti mundo spectabiles, raptos regni fastigio, actos fiemus exilio!

��Eheu! preclaros proceres, 85

insigni fama celebres, clausos dolemus carcere insontes omni scelere!

Vtquid obdormis, Domine,

et requiescis ab homine, 90

ab homine prauissimo,

Jude reatu proximo?

lUe ternet per osculum

dedit in manus hostium;

hic deceptos obsequiis 95

vinctos tradidit inimicis.

Qui das quandoque propere digna malis pro scelere, da huic propter sua scelera, christosque tuos libera! 100

��69 — 72. Sententia hæc est: Dum igitur regnum in regnum (id est: princeps in principem) irruit, hoc malum vulgus luit (»bøder for denne Ulj'kke«). — sic (i. e. in eiusmodi casibas) scripsi; hic H^.

— philosophus, /. e. Horatius, poeta sapiens, cuius versum (ex epist. 1, 2, li): Quidquid delirant reges, plectuntur Achiui hic post V. 72 de suo, ut opinor, inseruit Pontanus. || 73 — 76. ab scandalis H^; a scand. P. Est versus ex euang. Matth. 18, 7: væ mundo a scan- dalis. — ve pauperum piaculis = ye pauperibus, qui piacula soluent.

— iam, quod omiserat H^, addidit H^. |j 77 — 80. Heu heu perf., heu H^, corr. H^, et iam ex parte P, item v. 81. 85. — perfidia.. inuidia, scil. Saxonum aduersus Danos. || 81 — 84. actos exilio = abductos in exilium. || 85 — 88. celebres = ubique notos. — in- sontes cum ablatiuo ut vacuos. || 89 — 92. Vtquid obdormis, domine? Ex Psolm. 43, '23. — requiescis, /. e. quietus abstines a puniendo; quiescis scribi voluit M; Isaias cap. 2, 22 håbet verba quiescite ab homine, sed sensn plane diuerso ab eo, qui hic requiritur. Nihilo minus, si vera est scriptura, hunc locum respexisse videtur auctor noster, sed fieri potest, ut aliam loci explicationem secutus sit; ceterum off'endil hæc iteratio ab homine, et suspicor auctorem scripsisse: et requiescis ab homine | (abhominor!) nequissimo; auctor abominatur usum vocis, q. e. homo, de tam scelerato viro. || 93 — 96. deceptor H^, corr. U. — obsequiis = adulationibus. — tradidit f/i ; tradit M, quod probo propfer versum. || 97 — 100. huic, quod vix abesse potest, addidi. — christos: vid. ad, v. 28. Il

�� �